Ludovicus vulgo Luigi Boccherini (Lucae, 19 Februarii 1743; Matriti, 28 Maii 1805) fuit compositor Italicus Aetatis Classicae. Eius compositio clarissima est Humoresque, quae adhuc saepe auditur.

Quick Facts
Wikidata Ludovicus Boccherini
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Ludovicus Boccherini: imago
Thumb
Ludovicus Boccherini: subscriptio
Nativitas: 19 Februarii 1743; Luca
Obitus: 28 Maii 1805; Matritum
Patria: Respublica Lucensis
Close
Thumb
Ludovicus Boccherini violoncello[1] psallit.

Vita

Filius panduristae a regente musicae cathedralis ad Sanctum Martinum Vanucci in violoncello eruditus est. Cum diu Romae scientias perfecisset cum violonista Philippo Manfredi lustrationem variis in terris fecit e.g. anno 1768 Lutetiam ubi compositiones fidicinibus exaratas primo praesentans auditorium valde excitavit. Anno 1769 autem Madritum petivit et in capellam principis Ludovici Antonii Iacobi intravit; Ludovico mortuo anno 1785 ut musicographus aulicus institutus est. Identidem rex Fredericus Gulielmus II, qui ipse violoncello bene canebat, eum Berolinum invitabat munere compositoris aulici; salarium autem post mortem regis (1797) non iam concessum est. Eodem tempore calumniis violonistae Caietani Brunetti munus Hispanicum amisisse videtur, ut in paupertate vitam degere deberet.

Gravitudo

Thumb
Cantionis diagramma quoddam ab Alfredo Piatti dispositum

Tamquam compositor Boccherini homo extraordinarius erat, cuius momentum grande ab historicis musicae vix honoratum est. Genere proprio molliore sed eleganti Ioannem Stamitz, musicae cameralis recentioris creatorem, sequebatur. Inde a principio in operibus statim talem volubilitatem habilitatemque ostendit qualem e.g. Iosephus Haydn sensim elaborare debuit. Praeter opera pro instrumentis chordatis (quadricinia; quinque canentibus partim cum duabus violis cruralibus partim cum duobus violoncellis; tribus canentibus; quinque canentibus cum tibia vasca et lituo Gallico; sex canentibus; octo canentibus) et opera pro clavichordio auribus beneficium magnum apportabat musica cameralis elegantissima. In conficiendis symphoniis, orchestralibus, concentibus, ecclesiasticis ingenium paulo minus habuit.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.