From Wikipedia, the free encyclopedia
Lucius Iulius Caesar (natus circa annum 135 a.C.n., mortuus Romae anno 87 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Pater Lucius Iulius Caesar Strabo, mater quaedam Popillia erat. Et frater eius Gaius Iulius Caesar Strabo Vopiscus cursum honorum coepit nec non tragoedias composuit. Fuit pater et illius L. Iulii Caesaris, qui consulatum gessit anno 64 a.C.n. et Iuliae, quae mater fuerit Marci Antonii triumviri.
Lucius Iulius Caesar anno 100 a.C.n. ut familiares contra tribunum plebis seditiosum Lucium Appuleium Saturninum egit. Anno 94 a.C.n. aut antea praetor fuit. Anno 90 a.C.n. una cum Publio Rutilio Lupo consulatum adeptus est. Tum inter bellum sociale contra Samnites certavit.[1] Legem tulit (lex Iulia de civitate), qua socii fideles civitatem Romanam acciperent atque ita bellum composuit.[2] Anno 89 a.C.n. censor fuit, una cum P. Licinio Crasso. Tum censores novos cives qui post bellum sociale e legibus Plautia-Papiria et Iulia de civitate Latinis et sociis danda civitate donati erant, in tribus diviserunt. Cum factio Mariana anno 87 a.C.n. Romam expugnasset, Lucius una cum fratre necatus est et cadaver dilaceratum.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.