lingua From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Troiana est lingua nobis ignota qua utebantur Troiani tempore belli Troianorum saeculo duodecimo a.C.n.
Nunc constat Homerum non mentitum esse et res vere historicas, ut tunc temporis narrabantur, narravisse carminibus. Hoc tempore enim ad res serias et scientificas, astronomicas, cosmographicas scribendas non prosaice sed carminibus utebantur scriptores.
Ita urbs Troia VIIa, deleta incendio et demonstrans multa signa stragis, ab archaeologis magis magisque habetur ut vera Troia Homerica. Haec urbs in archivo regum Hittitarum nota est nomine Vilusa (Wilion, cum digammate in Homero).
Secundum indagationes Jaan Puhvel, scriptoris Finnici, lingua qua Troiani utebantur erat lingua familiae Indoeuropaeae cui nomen lingua Luvitica[1]. Etiam nomina personarum originem Luviticam demonstrant: e g. Priam e Pariia-muva originem trahere videtur quod significat "Per multum validus". Idem de nominibus quae clara sunt ut Alaksandru, Aeneas,[2] etc.
Anno 1995 sigillum ex archivo urbis saeculi tertii decimi a.C.n. inventum est in ruderibus Troiae quod inscriptionem habebat quam in Luvitica lingua putatur scriptam esse.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.