Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lacus Eyre[1] sive Eyrei[2][3] humilissimum continet locum naturalem in Australia repertum, ad quindecim metra sub maris aequore situm. Qui lacus raro, solum cum compleatur, est maximum corpus aquae in Australia, 9500 chiliometra quadrata habens. Lacus est tenuis et endorheicus, vasti enim pelvis Lacus Eyriani depocentrum, quod in septentrionali Australia Australi patet, fere 700 chiliometra ad septentriones Adelaidis.
Salinitas lacus pleni est eadem quae salinitas maris, sed cum lacus siccetur, eius salinitas augetur.
Lacus ex Eduardo Ioanne Eyre, primo Europaeo qui lacum vidit (anno 1840), appellatur.
Inter phytoplankton in lacu vigentia sunt Nodularia spumigena nonnullaeque species generis Dunaliellae.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.