horticultor From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Parkinsonus, vulgo John Parkinson (anno 1567/1568 natus; mortuus mense Augusto 1650) fuit apothecarius et horticultor Anglicus. Auctor fuit operum Anglicorum cuius tituli sunt Paradisi in sole Paradisus terrestris, Theatrum botanicum.
Nec diem nec locum nativitatis scimus; sed anno divulgationis Paradisus terrestris annum aetatis 62 agebat. E familia Parkinson comitatus Lancastriensis ut videtur ortus est; ibidem fortasse educatus est.[1] Sed anno fere 1584 speciarius tiro acceptus est iuxta Collegium Speciariorum(en), tutore Francisco Slater apothecario. Anno 1593 absolutus, anno insequenti tabernam apothecariam ipse constituit Londinii prope portam regis Lud(en). Adiuvantibus Theodoro Mayernio Henricoque Atkins(en) medicorum regiorum, ille cum aliis collegium Apothecariorum(en) (a speciariis separatum) anno 1617 condidit. Anno insequenti cum Mayernio aliisque Pharmacopoeam Londinensem sub auspiciis Collegii medicorum Londinensis(en) edidit.
Collegii apothecariorum praepositus (warden) anno 1619 electus, ab eo officio se mox retraxit, ratione haud certa nisi quod tabernam suam tenuebat, hortum semper augebat, semina plantasque ab adiutoribus amicisque multis accipiebat dum Paradisum terrestrem his annis paravit.[2] Quod opus anno 1629 edidit et ad reginam Henriettam Mariam dicavit. Hoc libro fere mille plantarum descripsit, non stilo herbariorum sed novello modo de pulchritudine et utilitate horticultoribus disserens.
Theatrum botanicum anno 1640 divulgari iussit. E Phytopinace Caspari Bauhini synonyma, e libris schedisque Matthiae de Lobel (quas ipse possedit) descriptiones dempserat: ita herbarium Anglicum omnium auctissimum confecit. Praefationem Latinam amicus Theodorus Mayernius conscripsit, auctorem alloquens titulo "Regis botanici primarii" quem Carolum I regem anno incerto iam dedisse intellegitur.[3] Hoc libro fere 3 700 plantas stilo herbariorum, sed magna amplitudine, descripsit. Titulum Bauhinus ut videtur suggesserat, qui Prodromum theatri botanici et Pinacem theatri botanici iam diu edidit sed opus magnum, quod his verbis nuntiaverat, non confecit.
Die 6 Augusti 1650 in ecclesia Sancti Martini de Campis sepultus est.[4]
Amicus fuit Ioannis Tradescant(en) horticultoris regii. Exemplar Paradisi terrestris quod olim ad Tradescant pertinebat, schedis manu scriptis suis appositis, in bibliotheca Bodleiana servatur.[5]
Genus plantarum Parkinsonia ad eius honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[6] Societas Parkinsonia (Parkinson Society) ab Iuliana Horatia Ewing scriptore puerili anno 1884 condita est ad circumiectum botanicum Anglicum favendum speciesque periclitatas salvandum; quae societas post decem fere annos, conditrice interea mortua, in societatem Selbornianam(en) coniuncta est.[7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.