Ipse dixit, etiam fallacia adfirmationis nudae appellatum, est vocabulum quod adhibetur ad agnoscendum et describendum genus dictionis arbitrariae et dogmaticae quod is qui dicit exspectat auscultatorem firmum recipere.[1][2] Ipse dixit negat talem rem disputari posse: "prorsus, sic tantumst."[3] Fallacia in qua propositum ut fait accompli ("Sic tantumst"[4]) per adfirmationem nudam defenditur argumentum omnino per reiectionem distorquet: "Primus modus rei distortae est negare quod ea exsistit."[4]

Thumb
Cicero locutionem ipse dixit fecit.

Historia

Latina locutionis forma a Cicerone (106–43 a.C.n.) oratore et philosopho Romano in De Natura Deorum libro investigationum theologicarum deducitur, quae est eius forma locutionis Graecae eiusdem significationis, αὐτὸς ἔφα, argumentum ex auctoritate a discipulis Pythagorae factum cum dicta domini, non causas vel indicia, appellarent.[5][6] Unde ante saeculum septimum decimum ineuns, eruditi nomen ipse dixit adhibere solebant ut sua argumenta excusarent si argumenta antea ab Aristotele philosopho Graeco antiquo (384322 a.C.n.) adhibita erant[7]: "Ante tempus Francisci Bacon, discipuli Aristotelem accipere solebant ducem, qui errare non potuit, et cum disputatio oriretur, non factum sed theoriam Aristotelis appellabant, et phrasis ipse dixit omnem disputationem finivit."[8]

Ipsedixitismus

Ieremias Bentham saeculo duodeviginti exeunte locutionem ipse dixit in nomen substantivum ipse-dixitismum commutavit.[9] Bentham hoc vocabulum fecit ut id omnibus argumentis politicis non utilitarianis adhiberi posset.[10]

Usus legitimus hodiernus

Locutio ipse dixit in hodiernis diiudicationibus legitimis et administrativis adhibita est, plerumque ad reprehenda argumenta solum apud auctoritatem cuiusdam organizationis condita. Anno 1997, Iudicium Maximum Civitatum Foederatarum quaestionem agnovit "indicia opinabilia, quae cum datis exstantibus coniungitur solum per ipse dixit scientis."[11][12]

Nexus interni

  • Dilemma falsum
  • Lex similium
  • "Luna ex caseo viridi fit."
  • Truthiness

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.