From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Picus Mirandula[1][2] sive Iohannes Picus Mirandulanus[3] (1463 – 1494) fuit philosophus, theologus, scriptorque Italus aevi renascentiae litterarum.
Ioannes Picus Mirandula, Ioannis Francisci I Pici filius natu minimus, Mirandulae in urbicula Mutinensis provinciae die 25 Februarii anno 1463 natus est. Iulia mater filium suum sperabat clericum fieri. Itaque puer quattuordecim ferme annos natus Bononiam profectus est, ut iuri canonico apud universitatem urbis studeret, sed repentina morte matris labefactus, renuntiato studio iuris canonici, Ferrariam se contulit, ubi philosophiam degustaret.
Ab anno 1480 studere perrexit apud universitatem Patavinam, magnam sedem studiorum Aristotelicorum, ubi Helia Hebreo Cretensi, Averroista Aristotelico, usus doctore etiam peritiam linguarum augere potuit, nam cum illo Hebraicam atque Arabicam linguas callere didicit. Fieri potest, ut Patavio anno 1482 relicto Florentiam profectus sit, ut in universitate versaretur, nam ad Neoplatonismum a Marsilio Ficino reparatum attrahebatur. Etiam in Angeli Politiani familiaritatem venit.
Anno 1485 transiit ad universitatem Parisiensem, praecipuam in Europa sedem theologiae et philosophiae scholasticae. Nescimus, an iam Parisiis Ioannes Picus nongentas illas theses suas scribere coeperit. Anno proximo, post brevem Parisiis commorationem, Ioannes Picus Florentiam revertit (Martio mense 1486), ut amicos suos Angelum Politianum, Laurentium Medicaeum, Marsilium Ficinum salutaret. Deinde die 8 Maii Romam profectus Arreti substitit. Ibi delapsus est in amorem Margheritae, maritae Iuliani Mariotto de Medicis, consobrini Laurentii Medicaei. Cum amatrice fugiens captus est vulneratusque in carcerem coniectus, sed auctoritate ipsius Laurentii liberatus.[4] Complures menses Perusiae et praecipue Fractae se ex laesionibus recipiens versatus est. Qua solitudine quam efficacissime usus aliquot cognovit scripta, sicut Esdrae, Zoroastris, Melchioris libros, qui philosophiam Chaldaeam, oracula, mystica magorum tractabant. Perusiae etiam Cabbalae et Hermae Trismegisti textus perdidicit. Ambo Pici animum attrahebant, namque ex eadem aetate esse putabantur ac Vetus Testamentum. Picus syncretismo usus est investigandi ratione, nam observatio rei de qua quaeritur ex omnibus partibus fieri debet, ut veritas quam plurimis modis prospici possit. Quamquam praecipue Platonem sequebatur, Aristotelem quoque magni habuit. Eclogarii modo neutrius sectae absolute addictus semper concordiam inter Platonismum et Aristotelismum adferre voluit, ambos enim philosophos existimabat de isdem rebus agere, licet diversis elocutionibus uterentur. Item putabat omnes doctos praeter vetus testamentum etiam Talmud et Hermetismum cognocere debere, quae omnia "verbum Dei" diversis tantum linguis expressum continerent.
Anno 1486 Picus in consilio instruendae disputationis publicae circa nongentas theses perseveravit, et mense Decembri librum Conclusiones nongentae in omni genere scientiarum (Conclusiones philosophicae, cabalisticae et theologicae) inscriptum edidit. Praeterea promisit se sumptus impendere eorum doctorum, qui congressui Romae habendo interesse parati essent.
Sed mense Februario 1487 Innocentius VIII papa disputationem haberi vetuit, ac delectorum collegium instituit, quod de orthodoxia thesium iudicaret. Theses damnatae sunt tredecim, quas Picus audacter defendere temptabat, sed postremo per litteras theses damnatas excludere consensit. Tamen opiniones suas mutare recusavit apologiamque Laurentio Medicaeo amico et fautori dicatam scripsit et anno 1489 publici iuris fecit. At summus pontifex, postquam de novo scripto Pici audivit, tribunal inquisitionis habuit, quod Pici libello permissionem edendi negavit. Picus huic iudicio iterum cessit et anno 1488 in Franciam effugit, ubi iussu papae a Philippo II duce Sabaudiae captus Vilceniae in carcerem coniectus est. Sed Laurentio Medicaeo auctore Carolus VIII rex Francorum eum liberavit ac migrare sivit Florentiam, ubi in Laurentii tutela vixit. Excommunicatus a papa vivebat, dum ab Alexandro VI novo papa absolutus est. Quae cum ita essent, Picus minime sui compos Savonarolam adiit, in persuasione sua manens. Prope Faesulas in villa a Laurentio parata consedit, in qua libros Heptaplus, id est de Dei creatoris opere (1489) et De ente et uno (1491) inscriptos edidit. Praeterea scripsit Disputationes adversus astrologiam divinicatricem, alterum opus notissimum (postume editum), in quo astrologos sui temporis vi ingenii carere arguit. Ipse enim magnae confidebat magiae, quippe quae sui dignationem et constantiam hominis augeat. Non erat Pico in mundo providentiae sidereae locus. Varietas scientiarum et profunditas sapientiae admirabiles fuerunt apud Picum, qui Platonica et Aristotelica congerere atque conflare volebat, nec non religionem et philosophiam. Talia patratum disciplina neoplatonica et Cabbala iuverunt.
Anno 1492, mortuo Laurentio Medicaeo, Picus Ferrariam se contulit, unde saepe Florentiam iter facere solebat. Florentiae in urbe tumultuosa potestas Savoranolae creverat. Adversarii renascentiae libros et opera artis comburebant. Nihilo minus Picus Savonarolae successor factus est, spreto studio scriptorum Chaldaeorum.
Postquam Picus obscuris conditionibus die 17 Novembris anno 1494 mortuus est, adiutorem eius dominum suum veneno necavisse fama erat. Nuper confirmatum est in reliquiis Pici et Poliziani ad hunc diem conservatis arsenicum repertum esse.
Vitam eius descripsit nepos Ioannes Franciscus Picus Mirandula anno 1530.
Cogitandi ratio Pici Mirandulae cogitationi Neoplatonicae Marsilii Ficini conexa est, nam Marsilii exemplo scripta Platonis explorare coepit. Disputatio publica thesium nongentarum, ad quam homines doctos undique invitaverat, fieri non potuit. Mira prorsus est mixtura sapientiae et phantasiae apud hominem mysticum, quem moverant Plato, Aristoteles, Dionysius Areopagita, Cabbala, Nicolaus Cusanus et multi alii. Ei summum attingendum esse videtur Dei visio, quae si in ecstasi fit beatitudinem efficiet. Dei autem ratio definiri non potuit: negative tantummodo et insipientes de hoc aliquid effari possumus (cf. doctrinam Nicolai Cusani). Deus omnia est, principium omnium, plenitudo ipsius; in cunctis rebus eius actiones elucent.
Mundorum genera tria sunt:
Hic ultimus e materia non facta consistit. In eo radix omnis quae in rebus multitudinis est. In angelorum mundo ordines angelorum novem sunt, i.e. spirituum purorum. Sempiternus quoque est caelestis mundus in circulo movens. Adiecit igitur Deus caelesti machinae vivam substantiam et rationalem, participem intellectus. Mundus terrestris caelorum speculum est. Homo microcosmicus omnes naturas in se tenet: trium complexus et colligatio est, quod hominis substantia omnium in se naturarum substantias et totius universitatis plenitudinem re ipsa complectitur. Inter corpus et animam rationalem materia egentem vinculo est spiritus, corpusculum spirituale, quasi tenuissimum corpus et invisibile, luci calorique illi sidereo maxime cognitum.
Anima est substantia quaedam in se ipsa movens, utpote quae immortalis. Capax est cogitandi de intellegibili, quae voluntate libera fruitur. Ecce summum propositum: Felicitatem ego sic definio: reditum unius cuiusque rei ad suum principium. Fit apotheosis anima purificata: Ille erimus ipse, qui fecit nos.
Picus Mirandula, nisi unum et triginta annos natus veneno necatus esset, nimirum grandi scriptorum pondere humanitatem locupletare potuisset. Peculiari erat memoria, ac permultarum rerum peritus. Intra novem ferme annos scribendo vacavit. Nihilo minus, etiam nunc inter maximos philosophos numeratur. Praeter carmina, epistulas variasque commentationes haec sunt scripta maiora quibus per orbem terrarum innotuit:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.