Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Imperfectum (plene tempus praeteritum imperfectum[1]) est categoria verbalis conlocans eventum, actum aut statum verbo indicatum in tempore praeterito, et insuper significans hunc actum nondum perfectum esse aut statum usque adhuc durare. Itaque imperfectum re vera aspectus imperfectivus esse videtur tempori grammatico adiunctus, cum grammatica tralaticia solum de tempore grammatico loquatur.[2]
"Perfecto procedit, imperfecto insistit oratio", ut ait grammaticus quidam ignotus. Perfecto eventa alterum post alterum ordine exponuntur,[3] cum imperfecto eventa aut actiones etiam in idem tempus incidentia describantur:
Itaque imperfectum potius ad ornamentum scaenicum (background, Hintergrund) quam ad ipsam scaenam (foreground, Vordergrund) pertinere videtur:
Volabat et secabat non suo ordine misit praedicatum sequuntur, sed potius se mittendi actum tamquam ornant et depingunt.
Linguae Latinae hi praecipui usus imperfecti sunt: (1) durativus, (2) iterativus, (3) conativus. Ex quibus durativus qui dicitur usus aliis praestat frequentia et utilitate. Etiam exempla quae supra dicta sunt inter durativa numerari solent, etsi usus narrativus aptius dicatur.
Cum opus erit eventa iam praeterita etiam in idem tempus incidentia velut in theatro mentis repraesentare et tamquam ante oculos ponere rerum condiciones nec solum eventa finita alterum post alterum enumerare, par est ad imperfectum decurrere. Exemplo sit pugna cum Commio Atrebate facta, de qua Caesar ita narrat:
Proprietas imperfecti evidentius apparet contra perfectum posita. Imperfectum enim in progressu versatur, cum perfecto eventa singula reddantur:
Imperfectum eodem modo cum praesenti historico ita consociatur, ut hoc actio generalis, illo autem consequentes actiones particulares denotentur:
In sententiis compositis, imperfecto significatur eventum verbo indicatum usque durasse:
Standi eventus nondum desiverat, cum centuriones recesserunt, et appetendi eventum usque durabat, cum Hannibal castra movit. Natura aspectualis imperfecti ex eo apparet, quod in quibusdam verbis imperfecto certi colores significationis indicantur. Caesar, cum secundam expeditionem Britannicam describit, relinquendi verbum interdum in imperfexto conlocat:
Cur hoc in loco Caesar relinquebat imperfecto usus est, licet etiam plusquamperfecto uti potuisset?[5] Nempe ut hoc modo efferret naves equitesque non solum secum non venisse sed remanere et praestolari.
Haec species imperfecti ab actionibus olim constanter iteratis nomen accepit:
Quod usitatum erat temporibus praeteritis, imperfecto denotari solet.
Hic floruerunt simplicem rerum condicionem indicat, cum id, quod — dum florent musici — moris Graecorum esset, imperfecti formis ostendatur. Similiter de Pausaniae mutatis moribus refertur:
Primum ipsa mutatio perfecto, deinde mutatorum morum exempla imperfecto denotantur.
In quodam rerum contextu, imperfecto hoc indicari potest, inceptum quendam inritam fuisse:[6]
Hic veniebatis idem valet ac 'venire conati estis'. Interdum parum constat, utrum de iteratione an de conatu agatur. Utrum interpretatio iterativa an conativa praevaleat, ex eo, quomodo res gestae animo repraesentantur, pendet. Interdum pro praesenti imperfectum adhibetur:
Locutor, cum quaestionem suam in praeterito conlocat — praeter quod dicit actionem ante incohatam usque ad loquendi tempus durare — se comem et benignum praestat, cum Demaenetum volo parum lepide dictum videatur (et Demaenetum volui dicere nequeat).[7] Vi conativa aliquatenus repressa, imperfecto etiam interpretatio incohativa restare potest:
Utrum secunda an adversa fortuna postea usi sint, hoc loco non apparet.
parāre | docēre | legere | capere | scīre | esse | |
---|---|---|---|---|---|---|
ego | parābam | docēbam | legēbam | capiēbam | sciēbam | eram |
tū | parābās | docēbās | legēbās | capiēbās | sciēbās | erās |
is | parābat | docēbat | legēbat | capiēbat | sciēbat | erat |
nōs | parābāmus | docēbāmus | legēbāmus | capiēbāmus | sciēbāmus | erāmus |
vōs | parābātis | docēbātis | legēbātis | capiēbātis | sciēbātis | erātis |
eī | parābant | docēbant | legēbant | capiēbant | sciēbant | erant |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.