From Wikipedia, the free encyclopedia
Imagines piae[1] sive imagines devotionis[2] sunt simulacra sculpta aut picta artis Christianae, quibus devotio fidelium augeatur. Praecipue vita passioque Christi, Mariae et sanctorum describuntur.[3].
Plurimae imagines saeculi tertii decimi ineuntis sunt parvae sculpturae ligneae. Forsitan icones Orthoxae, quae post Constantinopolim anno 1204 expugnatam in occidentem latae sunt, ad formam earum aliquid ponderis habuerunt.
Saepe picta est Passio Domini, imprimis Christus stans cum Corona spinea (Ecce homo), Christus sedens cum corona spinea, Ioannes in Christi sinu recumbens, Christus tamquam Vir Dolorum, Maria aut angelus cum corpore Christi exanimati (Pietas).
Imagines piae abhinc multis saeculis in devotione Catholica magni momenti sunt[4]. Imagines devotionis parva forma saeculo quarto decimo ineunte in monasteriis feminarum desiderio ortae sunt tales imagines (ut puta in breviario) secum habendi. Extra monasteria tales imagunculae a praedicatoribus ad praedicationem confirmandam distributae sunt.[5]. Cum imagunculae mox valde appeterentur, monasteriis, quae eas confecerunt, grati fructus oblati sunt. Initio imagunculae manibus in pergamena, charta vel linteo pictae sunt, imprimis simulacra Iesu pueri, passionis Domini Iesu Christi, Mariae, matris Iesus et sanctorum, sed etiam signa Christiana sicut crux, monogrammata Christi Mariaeque et exemplaria imaginum miraculosarum, quae ea condicione, ut consecratae essent, amuleta adhibitae vel etiam ingluttitae sunt.[6] Xylographia ac chalcographia inventis appetitio satiari potuit: Cum autem saeculo decimo septimo imagunculae chartaceae magni pretii confectae sint[7], saeculo duodevicesimo et undevicesimo per novas typographiae methodos maximus numerus minimo pretio confici potuit.
Imagunculae in festis praecipuis (imprimis in die Paschali) distribuuntur, praeterea in peregrinationibus, canonizationibus, prima communione, professione religiosa, ordinatione ad sacros ordines aut primitiis neosacerdotum. Imagunculae simplices sunt et plicatae, ut magnitudine apte in libros orationum sive canticorum conveniat. In parte aversa orationes inveniuntur et saepe causa, qua sunt distribuitae.
Imagunculae piae etiam in funeralibus adhibentur, quibus memoria defuncti, cuius effigies in parte aversa addi solet, servetur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.