politicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Ignatius, vulgo Ignazio Cassis (natus die 13 Aprilis 1961) est medicus et politicus Helvetiae.
Natus est in pago Ticinensi, secundum fontes nonnullos Sessa in oppido,[1] per alios in nosocomio iuxta Castelrotto municipii Croglio,[2] patre autem Italo cuius civitatem recepit. Apud Aviascam in eiusdem pagi educatus civitatem Helveticam anno 1976 accepit. Rebus medicis studuit apud universitatem Turicensem, deinde Lausannensem ubi gradum doctoris medicinae anno 1998 ascendit. Medicus meruit et in pago nativo et apud milites montanos Ticinenses. Praeses vicarius fuit foederationis medicorum Helveticorum ab anno 2008 usque in 2012. Sodalis factionis liberalis democraticae, legatus est Consilio Nationali ab anno 2007 annos decem, sed die 20 Septembris 2017 ad Consilium Foederale electus est, ubi curam rerum externarum die 1 Novembris eiusdem anni suscepit, successor Desiderio Burkhalter. Praeses meruit Confoederationis Helveticae anno 2022.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.