Ienisea[1] seu Ieniseus[2] est flumen magnum in Siberia, fluvius aquosissimus Russiae.
Longitudo | 3487 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 619,5 m |
Decursus aquae | 19800 m³/s |
Area systematis | 2580000 chm² |
Fons | prope Hierocaesaream |
Ostium | Mare Karense |
Regio | Siberia |
Nomen Russicum et Latinum de forma Nenetica antiqua Ienesij derivatum est, quae sua vice est nomen Evenkense Ionesi corruptum, quod nomen Evenkense aqua magna significat.
Situs et fluxus
Confluxu fluviorum Ieniseae Maioris et Ieniseae Minoris prope urbem Hierocaesaream (Tuvae metropolim) incipiens, 3487 chiliometra per Tuvam, Chakassiam atque territorium Crasnoiarense Foederationis Russicae patet et in sinum Ieniseensem maris Karensis Oceani Glacialis Septentrionalis effunditur.
Ienisea est confinium naturale Siberiae Occidentalis, a planitie Sibirica Occidentali amplissima paludinosa occupatae, et Siberiae Orientalis, quam taiga montana operit.
Post Hierocaesaream prima 188 chm Ienisea ad occidentem per vallem Tuvinicam fluit, multos ramos et insulas faciens. Cemtschuco tributario accepto ad septentrionem vertit et per Saianes Orientales transit. Ibi et receptaculum aquae Saiano-Shushense[3] maximum situm est, post id receptaculum Mainense minus et Abacano trbutario accepto receptaculum tertium, Crasnoiarense (cuius moles non in Crasnoiario, sed in Divnogorsk urbe sita est).
Inter Crasnoiarium et Angarae ostium vallis latior fit; iugum Ienisseiense[4] ad flumen appropinquat. Infra Angaram ripa Ieniseae dextra montana manet, ripa laeva humilis et paludinosa fit. Prope ad ostium Tunguscae Inferioris vallis Ieniseae circa 40 chm lata est, prope Dudinkam 150 chm. Alveus ad 5 chm latus fit; altitudo Ieniseae inferioris a 5 ad 8,5 m est, infra Dudinkam ad 25 m. Infra Kureikam vicum iam aestus marinus observari potest; inferius delta magnum sita est et aestuarium, qui sinum Ieniseensem format.
Systema hydrographicum
Accolae Ieniseae sunt (a fontibus ad ostium):
- Cemtschucus[5] (vulgo Chemċik),
- Abacanus,
- Tuba[5],
- Syda[6]
- Sissimus,
- Mana,
- Can,
- Angara (quae Baicalis lacus omnes aquas fert),
- Cassus,
- Symus,
- Dubtschesus,
- Tungusca Transmontana,
- Bachta,
- Ieloguius,
- Tungusca Sicca,
- Tungusca Inferior,
- Turuchanus,
- Igarka Maior,
- Dudinka,
- Dudinka Sicca,
- Cheta Minor,
- Cheta Maior etc.
Longitudo Ieniseae cum Angara maior est, quam Ieniseae ab Hierocaesarea ad ostium; interdum pars Ieniseae ab Hierocaesarea ad ostium Angarae Ienisea Superior appellatur.
Urbes in ripis sitae
Ad Ieniseam sitae sunt urbes
aliaeque.
Notae
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.