From Wikipedia, the free encyclopedia
Ienisea[1][2] vel Ieniseiscum,[2] vulgo Ieniseisk[3] (Russice Енисейск, tr. Enisejsk), urbs est in Siberia orientali, in territorio Crasnoiarensi Foederationis Russicae, ad ripam sinistram Ieniseae fluvii sita. Circa 18 milia incolarum habet (anno 2017).
Gestio
Geographia
Ienisea, anno 1619 ut castellum Sibiricum condita et anno 1676 urbs facta, saeculis XVII et XVIII erat valens sedes mercaturae atque gubernationis Siberiae orientalis, etiam ut locus exsilii utebatur. Sedes administrativa districtus in gubernio Siberiensi, anno 1708 creati, anno 1724 metropolis provinciae Ieniseensis facta est. Provincia illa abolita, Ienisea urbs sedes administrativa districtus fuit in praefectura (ab anno 1782) et dein in guberniis Toboliensi (ab anno 1796) et Tomensi (ab anno 1804) Imperii Russici. Gubernio Ieniseensi enim anno 1822 formato, metropolis circuli et ab anno 1898 districtus gubernii illius fuit. Postquam gubernium illud abolitum est, anno 1925, Ienisea ad annum 1930 sedes administrativa districtus in territorio Siberico, postquam in territorio Siberico Orientali erat, ab anno 1934 autem metropolis districtus in territorio Crasnoiarensi est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.