From Wikipedia, the free encyclopedia
Hermaphroditus (Graece Ἑρμαφρόδιτος) fuit filius Aphrodites et Hermae.
De quo sic poeta Ovidius: formosissimus adulescens factus cum iter per varias regiones faceret, forte quindecim vix annos natus in Cariam ad stagnum pervenit perlucidis undis amoenum. Sedes erat naiadis Salmacis, quae statim viso puero amore exarsit atque venerem eum poposcit. At Hermaphroditus talium adhuc rerum imperitus eam repulit. Nympha autem primo paulum recessit, mox tamen latens puerum concupitum procul speculata est. Qui, solus relictus, liquidis undis adlectus in stagnum progressus natare coepit. Quod simul atque adspexit Salmacis, in lacum sese ipsa praecipitavit atque imprudentem praedam ingenti vi amplexa est nec Hermaphroditus, quamquam reluctans, angustos nexus laxare potuit. Quin etiam nympha deos precata est ut numquam postea alter ab altero seiungi possent. Quo voto exaudito una forma in posterum fuerunt, nec mas nec femina sed utrumque. At secundum aliam traditionem huic metamorphosi fidem non habentem iam androgynus natus erat[1].
E qua fabula hodieque in biologia virentia vel animalia -ut cochleae exempli gratia- quae utriusque sexus proprietates habent hermaphrodita dicuntur.
Sive in picturis sive in statuis vel scalpturis gemmarum saepe apparet Hermaphroditus ubi cum viri genitalibus figuratur sed mammis et vultu muliebri. In thiaso Bacchico versari solet inter Satyros et Silenos vel cum deo Pane.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.