Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gulielmus Jones eques (natus Londinii 28 Septembris 1746, mortuus 27 Aprilis 1794), fuit philologus veteris Indiae, iudex, et Calcuttae in urbe anno 1784 Societatis Asiaticae Bengaliae conditor. Iam puer erat eruditus Persicae, Graecae, Latinae, Arabicae, Hebraicae; senex et alias linguas nonnullas assecutus est. Pater, cuius nomen hic etiam habebat, erat praeclarus mathematicus. Apud Medium Templum iurisprudentiae studuit anno 1770. Cum Beniamino Franklinio, legato ad Franciam, Lutetiae concilium de Rebus Novis Americanis fecit, sed erat improsper.
Iam iuvenis poëma "Caissa" Latine et Anglice scripsit, in quo studiis scacciludii gratum erat. Famosus erat per acroases similitudinis comparationisque Sanscritae cum linguis Europaeis, et linguistica diachronica, et per librum conversum Kālidāsae Abhijñānaśākuntalaṃ ludum scaenicum Sanscritum. Calcuttae obiit die 27 Aprilis 1794.
Gulielmus Jones inter primos est qui similitudines inter Sanscritam, Graeciam, et Latinam recognoverunt, cum aliis peritis saeculi duodevicensimi, sicut Schulze anno 1725, Sassetti, et anno 1767 Coerdoux. In lingua Sanscrita, communem originem proposuit habuisse tres linguas et in cui? etiam aggregavisse Gothica, Celtica, et lingua Persica. Huic argumento principio fuit Linguae Indoeuropaeae familiae et exemplo principio usui comparativa linguistica.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Jones spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.