From Wikipedia, the free encyclopedia
Gudbrandus Thorlacius[1] (Islandice Guðbrandur Þorláksson, id est Thorlaci filius, Francogallice Gundebrand de Thorlac[2], anno 1542 natus, mortuus die 20 Iulii anno 1627) fuit theologus Islandus et episcopus Holensis. Praeter functiones ecclesiasticas Gudbrandus pluribus disciplinis variisque eruditionibus politus se artibus mathematicis ac siderum computationi dedit, ut tabulam Islandiae geographicam sui temporis accuratissimam conficere posset. Etiam litteras divinas primus in Islandicum sermonem vertit integras, quae ex nomine eius vulgo Guðbrandsbiblía appellatae sunt.
Gudbrandus natus est Staðarbakki in boreali Islandia parentibus Thorlaco Halldori filio et Helga, nomophylacis Ionae Sigmundini filia. Pueritia ibidem et Thingeyris peracta anno aetatis undecimo in scholam Holensem (eodem anno 1553 fundatam) ablegatus sex annos litteris studuit. Rude scholastica donatus anno 1560 scholae hypodidascalus constitutus est; in quo officio biennium cum egisset, Hafniam profectus est, ubi in Regia Academia Nicolao Hemmingio et Paulo Madsen, postero Selandiae superintendente, doctoribus theologiae usus est. Anno 1564 in Islandiam reversus scholae Scalholtinae rector praepositus est, quod munus post triennium, tum sacris initiatus, cum praebenda Breidabolstadensi commutavit.
Postquam Olaus Hialti filius, hactenus praeses Holensis, anno 1569 mortuus est, Gudbrandus a rege Friderico II in Daniam vocatus Hafniam contendit, ut ibidem supremam dioeceseos Holanae ephoriam acciperet; infulaque episcopali a Paulo Madsen, suo quondam praeceptore, ornatus anno 1571 in patriam revertit.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.