From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius (Theod. Jörg) Meuthen (natus anno 1961 Assindiae) oeconomiae peritus et vir publicus Germanicus factionis AfD est.
Postquam scholam finivit, Meuthen Moguntini oeconomiae studebat et anno 1993 Coloniae doctor oeconomiae promotus est. Deinde pro ministerio vectigalium Hassiae operam dedit. Anno 1997 professor Universitatis Kehl factus est.
Meuthen, sodalis factionis AfD, anno 2014 frustra candidatus Parlamenti Europaei fuit,. Anno 2014 praeses vicarius factionis electus est atque die 4 Iulii 2015 etiam praeses secundus praeter Frauke Petry creatus est. Mense Decembri 2015 autem iterum praeses vicarius futurus erat, ut consilia factionis fuerunt[1]. Ad diem 25 Septembris 2017 autem cum Petry factionem rexit. Quae hoc die factionem reliquit. Ad diem 2 Decembris 2017 Meuthen solus praeses fuit, ab hoc die et Alexander Gauland praeses factionis est[2].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Meuthen spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.