From Wikipedia, the free encyclopedia
Gaius Coelius vel Caelius Caldus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 83 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum anno 94 a.C.n. gessit.
Familia
Coelius homo novus fuit[1]. Filius eius Lucius Coelius Caldus VIIvir epulo erat, nepos Gaius cum IIIvir monetalis erat imaginem avi nummis divulgavit. Nomen gentilicium et COIL(ius) anno 104 a.C.n.[2] et COEL(ius) anno 51 a.C.n. nummis inscriptum invenitur. In traditione manuscripta saepe insuper cum gentilicio Caelio confusum est[3].
Anno 107 a.C.n. tribunus plebis Publium Popillium Laenatem accusavit atque tum suffragium secretum lege tabellaria etiam in iudicia perduellionis induxit[4]. Anno 99 vel 98 a.C.n., praeterita aedilitate[5], praeturam adeptus est atque deinde propraetor Hispaniam Citeriorem rexit. Anno 94 a.C.n. una cum Lucio Domitio Ahenobarbo consul fuit et annis ad usque 87 proconsul Galliae Cisalpinae atque Galliae Narbonensis fuit. Praeterea augur atque Xvir sacris faciundis erat. Frustra anno 83 a.C.n. Gnaeum Pompeium arcere conatus est, ne copias cum Sullanis coniungeret.
Circa 104 a.C.n., secundum H. Crawford chronologiam[6], Gaius Coelius Caldus denarium[7] signavit, deae Romae galeato capite ex una parte et Victoria alata bigis vecta ex altera. Quae ectypa tum in Republica Romana tralaticia erant. Infra currum titulus erat C.COIL CALD aut tantumodo CALD. Ultimis annis secundi saeculi a.C.n. officina monetaria Romana varias notas quibus metallici orbiculi imprimebantur per litteras vel symbola discernere solebat, facilius ut recenserentur. Ita in aversa parte huius denarii sive supra sive infra bigas omnes litterae abecedarii Latini inveniuntur tum solae tum uno puncto aut duobus aut tribus aut quattuor varie circa litteram dispositis comitatae ita ut quam plurimae variationes fieri possent. Unde colligitur ingentem numerum illorum denariorum tum percussum esse : Henricus Zehnacker circiter 420 notas varias in usu fuisse existimabat[8] .
In honorem avi Gaius Caldus triumvir monetalis circa 51 a.C.n. duos denarios eius pulchro capite signavit : nam solus in ea gente consulatum gesserat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.