From Wikipedia, the free encyclopedia
Firn (Theodisce Helvetice, 'e priore anno') est névé partim concretum, genus nivis quae e superioribus hiemibus manet et in substantiam névé densiorem iterum crystallizatur. Quae est glacies inter stationes nivis et glaciei glacialis intermedia. Saccharum umidum videtur, sed tam durum est ut cum pala effodi haud possit. Eius densitas plerumque ab 0.4 g/cm³ ad 0.83 g/cm³ variat,[1] et sub nive quae ad caput glaciarii accumulatur saepe invenitur.
Nives plumeae sub pondere superioris nivis stipatae? comprimuntur. Crystalla singula, quia prope punctum liquefactionis semiliquida et lubrica sunt, secundum alia crystallorum plana labi et interstitia opplere possunt, ad densitatem glaciei augendam. Crystalla, ubi inter se contingant, una coniunguntur, aerem inter se ad superficiem exprimentia vel in bullas comprimentia. Haec crystallorum metamorphosis celerius aestate fit, propter percolatione aquae inter crystalla; aestate quidem exacta, exitus est firn.
Altitudo minima ubi firn in glaciario accumulari potest finis firn et linea nivalis appellatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.