Remove ads

Philippus Franciscus Faxecura Rocuyemon,[1] lingua Iaponica Hodierna 支倉六右衛門常長 Hasekura Rokuemon Tsunenaga, samurai Iaponicus et cliens Date Masamune regis Voxu, legationi ("Legatio Keichō", 慶長使節, dictae) praefectus Mexico dein Europae inter annos 1613 et 1620, et postea reversus est in Iaponiam. Primus legatus Iaponicus Novo Orbi, et, argui potest, fortasse et Europae,[2] quoque relationem inter Iaponiam et Franciam contraxit.

Quick Facts
Wikidata Faxecura Rocuyemon
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Faxecura Rocuyemon: imago
Nativitas: 1571; Nagai manor
Obitus: 7 Augusti 1622; Mutsu Province
Patria: Iaponia

Familia

Genitores: Yamaguchi Tsuneshige;

Memoria

Sepultura: Mutsu Province

Insignia heraldica

Faxecura Rocuyemon: insigne
Faxecura Rocuyemon: insigne
Close
Thumb
Philippus Franciscus Faxecura Rocuyemon
Thumb
Itinera Hasecurae Rocuyemonis per annos.

Legatio, cum Europaeus commoverit, facta est eo tempore quando Iaponia Christianos supprimere incipiebat. Itaque Hispaniarum Rex conventum mercantile quod Faxecura petiverat recusavit. Faxecura anno 1620 in Iaponiam regressus pervenit, paucis legatione sua effectis, Iapone in dies magis commercium cum aliis nationibus aspernate, et unum post annum morbo peremptus est.

Remove ads

Iuventus

Paucum de vitae Faxecurae prioribus constat. Eques mediocris fuerat in regno Voxu, septentrionali parte Iaponiae, cui data est facultas ipsi Idate Masamune regi ministrandi, aequaevo suo. In actis perscribitur Faxibae data esse nonnulla munera et missiones magni momenti, Masamune regem repraesentanti.

Thumb
Faxecurae erant insignia et arma, quae constabant ex scuto cum cruce gammata, duobus sagittis decussatis, instante desuper corona. Videtur et in pinace Dereuet, in litteris Romanae civitatis (a summa sinistra parte), ectypis variis (a media parte), et in vexillo navis suae (a dextra).

Etiam perscribitur Faxiba miles veteranus fuisse invasionis Iaponicae Coreae, Taico Faxiba, per semestre anni 1597.

Anno 1612, pater Faxekurae, 支倉常成 Hasekura Tsunenari, condemnatus est a corruptione, et summum supplicium anno 1613 luit, et feudum proscriptum est. Mos solitus fuisset ut et filius Faxecura Rocuyemon capite damnaretur, Idate tamen ei dedit facultatem ut honorem legationi praefectus reconciliaret, et mox terrenam suam redidit.

Remove ads

Fontes

Notae

Remove ads

De hac pagina

Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.

Remove ads