Fauna Russiae est globus animalium omnium in Russia habitantium. Descriptio faunae Russicae nondum completa est.
Varietatem faunae Russicae crescere notes, si e septentrione ad meridiem et e planitiebus ad montes moveas. Numerus specierum endemicarum atque relictarum amplior est in montibus.
In fauna Russica sunt plus quam 1300 species Vertebratorum.[1] Inter eas numerantur:
Invertebrata Russiae, opinionibus variis, e 106 ad plus quam 130 species includunt,[3] intes quas sunt:
Biotopi magni Russiae principales (ordine successionis e septentrione ad meridiem numerati) sunt:
- Deserta Arctica (Terram Francisci Iosephi, Insulas Sibiriae Novae, Insulam Wrangelii, partes magnas Novae Zemblae et Terrae Borealis atque nonnullas insulas parvas Arcticae occupantia), qui varietatem faunae parvissimam habent. Mammalia specierum Ursus maritimus, Delphinapterus leucas, Monodon monoceros, Odobenus rosmarus et Phoca vitulina ibi habitant. Aestate autem aves nonnullae (generum Cepphus, Uria et Gavia) nidos suos in saxis Arcticis faciunt.
- Tundra (plus quam 10% territorii Russiae occupans), a speciebus paucis (quarum sunt Rangifer tarandus, Vulpes lagopus, Ovibos moschatus, Lemmini varii, Nyctea scandiaca, Lagopus lagopus et Gavia) inhabitatur.
- Taiga, i.e. zona silvarum piniferarum, biotopus magnus vastissumus Russiae est, plus quam 60% eius areae occupans. Ibi large divulgatae sunt bestiae pelliceae (Martes zibellina, Martes martes, Mustela erminea, Sciurus vulgaris, Tamias sibiricus), etiam habitant Alces alces, Ursus arctos, Gulo gulo, Canis lupus, Felis lynx, Ondatra zibethicus et multa animalia alia.
- Silvae mixtae et frondiferae inhabitatae sunt, e.g., a capreolis, lupis, martibus, vulpibus, sciuris, etc. Silvae mixtae Orientis Extremi faunam variam propriam habent, cuius species sunt Panthera tigris altaica, Prionailurus bengalensis euptilurus, Nyctereutes procyonoides, Lepus mandshuricus, Phasianus colchicus, Aix galericulata et aliae. Insecta etiam valde varia sunt.
- Steppa in Russia Europaea spatium e septentrione ad meridiem circa 200 km habet. Membra faunae steppae ad clima siccum accomodata sunt. Ibi propria sunt Rodentia varia (ut Marmota et Spermophilus) atque Vulpes, Canis lupus campestris, Felis manul (in Siberia habitans), Saiga tatarica, Vipera ursinii et alia. Aves divulgatissimae sunt Aquila rapax, Falco tinnunculus, Perdix perdix et Alaudidae nonnullae; Otis tarda tamen, olim pro steppa typica, nunc rara est.
- Deserta et semideserta partem parvam territorii Russici occupant, in loca dimissa prope Mare Caspium locata. Ibi fauna (cuius species sunt Vulpes corsac, Hemiechinus auritus, Dipodidae, Alaudidae, Pelecanus, Testudines atque Lacertilia et Serpentes variae) ad clima aridum continentale accomodata est.
- Сыроечковский Е. Е., Рогачёва В. В. Животный мир СССР. М., 1975.
- Красная книга Российской Федерации: Животные. М, АСТ, 2001. ISBN 517005792X.