Estoire de Eracles

From Wikipedia, the free encyclopedia

Estoire de Eracles

L'estoire de Eracles empereur et la conqueste de la terre d'Outremer est versio Francogallica operis Historia rerum in partibus transmarinis gestarum, a Willelmo Tyrensi Latine scripti. Res gestas narrat regni Hierosolymitani, principatus Antiochiae, Orientisque totius inter annos 1097 et 1184. Huic versioni, saeculo XIII ineunte compositae, in multis libris manuscriptis continuatio additur: res enim annorum 1184-1232 e Chronicis Francogallicis, Ernoul et Bernardo thesaurario attributis, sumptae sunt et variis modis refectae. Exstat et alia continuatio quae usque ad annum 1261 extenditur.

Thumb
Antiochia nuper capta cives a Cruce signatis trucidantur. Estoire de Eracles: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 9084, Accone saec. XIII exeunte pictus.
Thumb
Amalrici I mors (supra) et Balduini IV coronatio (infra). Histoire de la guerre sainte: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2628 f. 218v

Titulus inopinatus L'estoire de Eracles empereur e primis verbis historiae Willelmi Tyrensis derivatur, qui brevissime Syriam et Palaestinam tempore Heraclii ab Imperio Byzantino amissas refert.

Bibliographia

Editiones
  • 1097-1184 (Francogallice) : Paulin Paris, ed., Guillaume de Tyr et ses continuateurs: texte français du 13e siècle. 2 voll. Lutetiae: Firmin Didot, 1879-1880 Vol. 1 vol. 2 apud archive.org
  • 1097-1184 (Latine, Francogallice) : Recueil des historiens des Croisades: historiens occidentaux. Vol. 1. Lutetiae, 1844 Textus apud gallica
  • 1184-1261 (Francogallice) : Recueil des historiens des Croisades: historiens occidentaux. Vol. 2. Lutetiae, 1859 Textus apud gallica
  • 1184-1197, recensio Lugdunensis (Francogallice) : M. R. Morgan, ed., La continuation de Guillaume de Tyr (1184-1197). Lutetiae, 1982
Critica et historica
  • P. W. Edbury, John G. Rowe, William of Tyre: Historian of the Latin East. Cambridge University Press, 1988
  • P. W. Edbury, "The Lyons Eracles and the Old French Continuations of William of Tyre" in B. Z. Kedar, J. Riley-Smith, R. Hiestand, Montjoie: studies in Crusade history in honour of Hans Eberhard Mayer (Aldershot, 1997) pp. 139-153
  • M. R. Morgan, The Chronicle of Ernoul and the continuations of William of Tyre. Oxonii, 1973
  • M. R. Morgan, "The Rothelin Continuation of William of Tyre" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982) pp. 244-257
  • John H. Pryor, "The Eracles and William of Tyre: an interim report" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 270-293

Nexus interni

Nexus externi


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.