Liber Esdrae (Hebraice סֵפֶר עֶזְרָא) est Veteris testamenti sive Thanach liber ac Chethubim, qui historiam Iudaeorum et vitam Esdras post transmigrationem in Babylonem enarrat. Liber Esdrae coniunctus est cum Libro Nehemiae (in Septuaginta "liber secundus Esdrae" dictus)[1], a quo in traditione Latina (Vulgata) separata est.[2]

Thumb
Scriba Esdras. Folium 5r codicis Amiatini, Florentiae in Bibliotheca Medicea Laurentiana,

Incipit a permissione in Ierusalem redeundi Iudaeis a Cyro, rege Persiae, data:

“ Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.
Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem.
Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.

Lingua

Maxima libri pars Hebraice scripta est. Esdr. 4,8 – 6,18 et 7,12–26 autem Aramaice scripta sunt. Lingua Aramaica libri Esdrae ab illa Prophetiae Danielis differt. Pronomen personale masculinum secundae personae singularis exempli gratia in libro Esdrae est אנת, cum in Prophetia Danielis forma אנתה invenitur.

Bibliographia

Commentarii:

Antonius H. Gunneweg: Esra. Mit einer Zeittafel von Alfred Jepsen (KAT XIX/1). Gütersloh 1985.

Scientiae expositio:

  • Thomas Willi: Zwei Jahrzehnte Forschung an Chronik und Esra-Nehemia. In: Theologische Rundschau 67 (2002), 61–104.

Notae

Nexus externus

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.