From Wikipedia, the free encyclopedia
Ericus (Theod. Erich) Koch-Weser[1] (natus 26 Februarii 1875 Bremae Portu, mortuus 19 Octobris 1944 apud oppidum Rolandiam (Brasilia) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Democraticae (DDP) fuit.
Pater eius magister scholae fuit, mater filia mercatoris Iudaici erat. Annis 1884 - 1893 gymnasium Oldenburgi frequentabat atque deinde ad annum 1897 in Academia Lausannensi, Bonnae, Monachii, Berolini iurisprudentiae studebat et doctor promotus est. Anno 1897/1898 militavit et proximis annis referendarius et assessor iurisprudentiae fuit.
Annis 1901 - 1909 Ericus Weser legatus senatus terrae Ducatus Oldenburgensis et magister civium oppidi Delmenhorst fuit, tum ad annum 1913 civitatis Urbis Hanseaticae Bremae legatus et director urbis Bremae Portus erat. Annis 1913 - 1918 legatus domus dominorum Borussiae et magister civium superior Cassalae erat. 1918 cum aliis factionem liberalem DDP condidit. Anno 1919 ab urbe Cassala legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Ab anno 1920 legatus Dieta Imperii Germanici erat - nunc in pago Visurgis et Amisiae. 3 Octobris 1919 - 4 Maii 1921 Koch Administer Imperii Rerum Internarum fuit in consiliis ministrorum Bauer, Müller I atque Fehrenbach. Anno 1924 praeses suae factionis DDP electus est. A mense Iunio 1928 ad 13 Aprilis 1929 Administer Imperii Iustitiae in consilio Ministrorum Müller II erat. Anno 1930 suam factionem cum aliis consociare in animo habuit, sed sodales DDP id negaverunt. Itaque ab omnibus magistratibus se recessit.
Ab anno 1930 iterum causidicus laboravit. Sed cum 1933 Nazistae rerum potiti sunt, ei laborare vetitum est. Itaque cum uxore et quattuor filiis in Brasiliam emigravit et ibi agricola fundum administrabat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.