From Wikipedia, the free encyclopedia
Ephraem Syrus (Syriace: ܐܦܪܝܡ ܣܘܪܝܝܐ, Aphrêm Sûryāyâ; Arabice أفرام السرياني; Graece: Ἐφραίμ ὁ Σῦρος) natus est Nisibi circiter annum 306; obiit Edessae die 9 Iunii 373. Fuit maximus theologus et scriptor hymnorum in lingua Syriaca. Eius dies festus inter catholicos die 9 Iunii; inter orthodoxos autem die 28 Ianuarii agitur. Anno 1920, Benedictus XV Papa per litteras encyclicas "Principi Apostolorum Petro" sanctum Ephraem doctorem Ecclesiae renuntiavit.
Memoria
Ephraem, genere Syrus, Nisibeno parente natus est, circa annum trecentesimum sextum. Adhuc iuvenis ad sanctum Iacobum episcopum se contulit, a quo baptizatus, brevi ita sanctitate et doctrina profecit, ut Nisibi, Mesopotamiae urbe, in schola florente magister sit constitutus. Edessenae ecclesiae diaconus ordinatus, ob humilitatem sacerdotium recusavit; omnium virtutum splendore enituit; et pietatem et religionem vera sapientiae professione sibi comparare sategit. Universa illius opera, tam splendido doctrinae lumine referta, effecerunt, ut idem sanctus tamquam Ecclesiae doctor, adhuc vivens, magno honore habitus sit. In mirifica a pia devotione erga Virginem immaculatam primum excelluit. Meritis plenus, Edessae in Mesopotamia, decimo quarto Calendas Iulias, anno trecentesimo septuagesimo tertio, discessit sub Valente principe. Eumque Benedictus Papa XV, ex sacrorum Rituum Congregationis consultu, universalis Ecclesiae doctorem declaravit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ephraem Syrum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.