landgravia Thuringiae From Wikipedia, the free encyclopedia
Elisabeth Hungariae[1] (nata die 7 Iulii 1207 aut Posonii aut in arce Sárospatak(hu) in Hungaria; mortua die 17 Novembris 1231 Marburgi), etiam Elisabeth Thuringiae dicta, est sancta Ecclesiae Catholicae. Dies festus patronae Thuringiae et Hassiae est 19 Novembris, dies funeris eius. Exemplum caritatis Elisabeth etiam in Protestantismo colitur.
Filia regis Hungarici Andreae II anno 1211 aetate quattuor annorum Ludovico filio lantgravii(en) Arminii Thuringiensis in sponsalia data in Castello Wartburgensi erudita est.
Ibi inter homines turpilucricupidos[2] et quoad fidem tepidos ab initio pietatem asceticam coluit sanctam Hedwigam Silesianam materteram imitatura. Anno 1221 in matrimonium eam duxit Ludovicus IV Thuringiae maritus amatus atque benevolens. Ipse annuit eius voluntati ad pietatem augendam e.g. ieiunii obervatione strictissima, flagellatione, eleemosynarum donatione. Cum autem Ludovicus anno 1227 Hydrunti in expeditione sacra mortuus esset, religiositas Elisabetha porro crevit. Lantgravius atque affinis Henricus Raspe eam cum infantibus ab arce removeri iussit, unde ad avunculum et episcopum Bambergensem Eckbertum confugit. Episcopo contingit ut Elisabeth iterum Ysenacum intrare posset, territoria Marburgensia reciperet, emeritorium nancisceretur.
Papa Gregorius IX ei persuasuit ut se sub praesiduum confessoris atque inquisitoris Conradi Marpurgensis conferret et ascetica pergeret.
Mira multa narrabatur e.g. mutatio paniculorum in rosas, quae contra legem pro pauperibus in fiscis servavisset. Peregrinatores multi locum sibi sanctum Marburgensem, sepulcrum Elisabethae, gregatim visitaverunt ob miracula Elisabetha mediatrice facta. Itaque iam Kalendis Iuniis 1235 sancta proclamata est. Ex anno 1236 Marburgi Fanum Elisabethae, exemplar splendidissimum generis Gothici, erectum est. Sophia filia auctrix Hassiae domus facta est. Montalembert multas narratiunculas miras de Elisabetha pepigit in opere »Vie de sainte E. de Hongrie, duchesse de Thuringe« (in editione XXII Lutetiae edito).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.