From Wikipedia, the free encyclopedia
Elevatio Valdaica[1] vel montes Alaunici[2] sunt collium regio planitiei Europaeae Orientalis, in Russia media (regiones Novogardiensis, Smolenscensis, Tueriensis, partim Pscoviensis et Leninopolitana). Colles sunt non alti, a 150 ad 250 m altitudinis. Locus altissimus elevationis, Cacumen Valdaicum[3] dictum, altitudinem 346,9 m habet. Prope Vysznievolocum urbem situm est; Tsna flumen ibi oritur.
Nomen ab urbe Valdai et lacu Valdaico (cuius in ripa et monasterium Iberorum Valdaicum situm est) habet.
Quamvis humilis, elevatio Valdaca duorum oceanum et trium marium (Baltici, Caspii et Ponti Euxini) divortium aquarum est; nam hic Volga (necnon Mologa et Tuertza accolae eius) et Duina Occidentalis et Danapris et flumina systematis Ladogae et Nevae (Lovotis et Msta) incipiunt. In silva Ocoviensi(ru) Danapris incipit, ut et Chronica Nestoris dicit:
Danapris enim profluit ex Ocoviensi silva ac fluit ad meridiem; etiam Duina ex eadem silva profluit, atque ad septentrionem fluens incidit in mare Variagicum; ex eadem silva fluit Volga ad orientem atque incidit septuaginta ostiis in mare Chualissicum[4].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.