Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dobri Bozilov Hadjijanakiev (Bulgarice Добри Божилов Хаджиянакиев, natus die 13 Iunii 1884 in oppido Kotel in provincia Sliven sito, supplicio affectus die 1 Februarii 1945 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Post scholam generalem finitam Bozilov scholam commercialem Novis (Svishtov, in provincia Perunopoli) frequentabat. Ab anno 1902 pro argentaria nationali operam dedit, saepe eius gubernator fuit (1922-1923, 1923-1924, 1931-1932, 1934-1935, 1935-1938, 1944).
Die 14 Novembris 1938 Georgius Kjoseivanov praeses ministrorum eum administrum aerarii publici nominavit. Die 14 Septembris 1943 novus a Bogdan Filov regente praeses ministrorum factus est, quod Bozilov fautor Germanorum fuit. Bozilov et administer aerarii mansit. Saepe iussa Adolphi Hitler perscutus est, sed Iudaicos Bulgaricos non tradidit. Die 1 Iunii 1944, cum secundum bellum mundanum male Germanis evenisset, a magistratibus se abdicavit et iterum gubernator aerarii nationalis nominatus est.
Post diem 9 Septembris 1944, postquam communistae in Bulgaria rerum potiti sunt, in carcerem coniectus, ab "iudicio populo" propter crimina allata damnatus atque cum multis aliis magistratibus pristinis die 1 Februarii 1945 supplicio affectus est. Quae iudicia anno 1996 lege sublata sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.