Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bogdan Dimitrov Filov (Bulgarice Богдан Димитров Филов, natus die 9 Aprilis 1883 in urbe Ulpia Augusta Traiana in provincia eiusdem nominis, supplicio affectus die 1 Februarii 1945 Serdicae) archaeologus, historiae artis et rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Filov Karlovo, Philippopolis Serdicae scholam frequentabat et anno 1900 testimonium maturitatis adeptus est. Deinde 1901 Herbipolis, 1902 - 1903 Lipsiae, anno 1904 - 1906 Friburgi archaeologiae atque historiae Romanae studebat. Anno 1906 et doctor promotus est. Annis 1907 - 1909 etiam Bonnae Lutetiae Romae studebat. Annis 1910 - 1920 director Musei Nationalis Serdicae erat. Annis 1920 - 1941 professor Universitatis Serdicensis fuit.
Anno 1938 administer institutionis publicae in consilio ministrorum Georgii Kjoseivanov factus est. Die 16 Februarii 1940 a rege Boride III ipse praeses ministrorum nominatus est. Rege die 28 Augusti 1943 mortuo Filov regens pro Simeone II rege, qui adhuc puer sex annorum fuit, factus est. A magistratu praesidis ministrorum se recessit.
Post diem 9 Septembris 1944, postquam Communistae in Bulgaria rerum potiti sunt, in carcerem iactus, a "iudicio populo" propter crimina allata damnatus atque cum multis aliis magistratibus pristinis die 1 Februarii 1945 supplicio affectus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.