From Wikipedia, the free encyclopedia
Cyperus papyrus, in lingua Latina antiqua papyrus, est herba familiae Cyperacearum, quae in paludibus crescit. Illa olim in Aegypto in Nili valle abundabat, ubi quaedam charta plana eiusdem nominis (vide Papyrum), in qua homines scribebant, ex medulla huius plantae antiquitus fiebat. In primis tamen cibus vilis erat, plebi acceptus ː nam Aegypti antiqui radicem et caulem eius sive cruda sive in aqua cocta sive in cinere assa libenter edebant et infantibus edenda praebebant[1]. Cymbas quoque e papyro fecerunt.
Hoc modo charta fiebat ː Cyperi papyri medulla, aerenchyma dicta, in ramenta finditur, ipsae percutiuntur, madefaciunturque ut mollioria fiant, schedas formans ad ipsas in plagulis percussatim conglutinandas (premendo donec siccatae sint).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.