From Wikipedia, the free encyclopedia
In mathematica, combinatio linearis est summa copiae vectorum scalaribus quibusdam quorumque multiplicatorum.
Sit spatium vectoriale ; combinatio linearis vectorum ex spatio coefficientibus , est is vector:
Si sunt vectores , eorum subspatium genitum est copia universarum possibilium combinationum linearium eorum:
Potest demonstrari subspatium genitum esse subspatium vectoriale. Subspatium genitum enim clausum est summae:
quod rursus est combinatio linearis vectorum .
Simili ratione, subspatium genitum clausum est multiplicationi scalaribus:
quod est combinatio linearis ipsorum vectorum.
Subspatium genitum igitur est subspatium vectoriale, quia clausum est summae multiplicationique scalaribus.
Huius rei unum corollarium est systemati aequationum adesse solutiones modo si vector subspatio inest genito columnarum matricis .
Dicitur copia vectorum ex spatio vectoriali lineariter dependens si sunt coefficientes reales quibus valeat:
neque sunt omnes nulli, ergo adest unus vel plus qui non .
Nisi vectores sunt lineariter dependentes, lineariter independentes dicuntur, eisque modo valet cum omnes coefficientes nulli sint: .
Independentia linearis vectorum aliquorum potest probari ex vectoribus faciendo matricem et systema aequationum solvendo : cum enim sola solutio sit , vectores sunt independentes, quod si adesset solutio quae non esset nulla, tum valuisset , quae esset definitio independentiae linearis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.