Collegia colonica

From Wikipedia, the free encyclopedia

Collegia colonica

Collegia usitate colonica appellata sunt novem institutiones educationis superioris quae in coloniis Americanis antequam Civitates Foederatae Americae civitas sui iuris post Res Novas Americanas compositas diplomata acceperant.[1] Haec collegia diu una habentur, praecipue in conspectu earum originum in The Cambridge History of English and American Literature (1907).[2] Septem ex collegiis colonicis sunt pars Foederis Hederani, societatis athleticae: Universitas Harvardiana, Universitas Yalensis, Universitas Princetoniensis, Universitas Columbiae, Universitas Pennsylvaniensis, Universitas Brunensis, et Collegium Dartmuthense. (Universitas Cornelliana, octavus Foederis Hederani socius, anno 1865 condita est.)

Thumb
Scalptura Collegii Harvardiani a Paulo Revere anno 1767 facta.

Duo collegia colonica non participes Foederis Hederani sunt universitates publicae: Collegium Gulielmi et Mariae in Virginia et Universitas Rutgersensis in Nova Caesarea. Collegium Gulielmi et Mariae fuit institutio regia (publica) ab anno 1693 usque ad Res Novas Americanas. Inter res novas et Bellum Civile Americanum, institutio privata erat, quae autem bello magnopere laesa, adiumentum publicum annis 1880 accipere coepit, ac collegium publicum anno 1906 rite facta est. Universitas Rutgersensis Universitas Civica Novae Caesareae[3] post secundum bellum mundanum facta est.

Novem collegia colonica

Septem ex novem collegiis colonicis institutiones educationis superioris de novo coeperunt (sine organizatione parente). Collegium Dartmuthense anno 1768 operari coepit collegiata pars Scholae Eleemosynariae Mooranae,[4] scholae secundariae anno 1754 ab Eleazar Wheelock conditae. Collegium autem annum suae constitutionis 1769 fuisse putat, cum diploma collegiale ei concessum esset. Universitas Pennsylvaniensis anno 1751 operari coepit nomine Academia Philadelphiae, schola secundaria cui institutio educationis superioris anno 1755 addita est, cum diploma Collegio Philadelphiae concessum esset.

More information Institution (nomen praesens, si aliud), Colonia ...
Institution
(nomen praesens, si aliud)
Colonia Conditum Diploma acceptum Prima instructio (gradus) Primus fons religiosus Foedus Hederanum
Novum Collegium


(Universitas Harvardiana)

Colonia Sinus Massachusettae 1636 1650[5] 1642 (1642) Puritani (Congregationales) Sic
Collegium Gulielmi et Mariae Colonia Virginia 1693 1693[6] 1694[7] Ecclesia Anglicana Non
Schola Collegiata[8]
(Universitas Yalensis)
Colonia Connecticuta 1701 1701[9] 1702 (1702 MA honorarius) (1703 BA)[10] Puritani (Congregationales) Sic
Collegium Novae Caesareae
(Universitas Princetoniensis)
Provincia Nova Caesarea 1746 1746[11] 1747 (1748) Presbyterianismus, sed rite nonsectarianum Sic
Collegium Regis
(Universitas Columbiae)
Provincia Novum Eboracum 1754 1754[12] 1754 (1758) [13] Ecclesia Anglicana[14] Sic
Collegium Philadelphiae
(Universitas Pennsylvaniensis)
Provincia Pennsylvaniae 1755 (collegium) 1755[15] 1755 (1757) Ecclesia Anglicana, sed rite nonsectarianum[16] Sic
Collegium Insulae Rhodensis[17]
(Universitas Brunensis)
Colonia Insula Rhodensis 1764 1764[18] 1765[19] Baptistae Sic
Collegium Reginae
(Universitas Rutgersensis)
Provincia Nova Caesarea 1766 1766[20] 1771 (1774) Ecclesia Reformata Nederlandica Non
Collegium Dartmuthense Provincia Nova Hantonia 1769 1769[21] 1768 (1771) Puritani (Congregationales) Sic
Close

Notae

Bibliographia

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.