Chersonesus (urbs)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Chersonesus[1] (Graece Χερσόνησος), sive plenius Chersonesus Taurica, seu (saeculis mediaevalibus) Corsunum[1] vocabatur, erat urbs in litore occidentali-meridiano paeninsulae Crimaeanae (quae olim etiam 'Chersonesus Taurica' nominabatur). Ut colonia Graecorum e Heraclea Pontica annis 529–528 a.C.n. condita, valens sedes politicae, mercaturae et culturae fuit. A saeculo quinto ad saeculum tredecimum pars Imperii Romani Orientalis erat. Anno 988, secundum chronicas, Vladimirus I Magnus, dux Russicus Kioviensis, Chersonesum (Corsunum) cepit, postquam ibi baptizatus est et sororem imperatoris Byzantini in matrimonium duxit. Haec urbs ad saeculum 15 exsistebat. Nunc ruinae Chersonesi, anno 2013 locus hereditatis mundialis declaratae, sitae sunt Sebastopoli in urbe.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.