Cerasus (pomum)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cerasus (-i, f.) est drupa edulis, fructus nonnullarum specierum generis Pruni, in familia Roseacearum. Praecipue duae sunt species indigenae in hemisphaero boreali, id est in America, Europa, et Asia:
- Prunus avium
- Prunus cerasus
Vide etiam paginam discretivam: Cerasus.

Descriptio

Cerasus est parvum fructum carnosum cum nucleo, forma sphaerica, colore saepe rubro, rubenti vel rubido, rare flavo. Pediculus longus est et appellatur cauda cerasi. In botanica cerasus est drupa.
Cerasus apud antiquos
Athenaeus Naucratita disserit de cerasis in suis Deipnosophistis (2.50b–51b). Larensis, dives Romanus apud quem illi deipnosophistae edunt loquunturque, dicit Lucullum, ducem Romanorum qui Mithridatem atque Tigranem debellavit, cerasum ad Italiam primum transtulisse. Nomen quod Lucullus huic pomo dedit, cerasus, tractum est, ut ait Larensis, ex nomine urbis Κερασοῦντος Ποντικῆς (id est Cerasus provinciae Ponti) e qua arbor in Europam invecta est[1].
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.