Centrifugium

From Wikipedia, the free encyclopedia

Centrifugium

Centrifugium[1] est apparatus qui rem in orbem circa axem fixum agit (ut in circulo circumagatur), vim perpendicularem ad axem versandi (extra) adhibens, quae vis potentissima esse potest. Centrifugium principio sedimentationis operatur, ubi acceleratio centrifugalis efficit ut particula substantiaeque densiores vel graviores extra per cursum radialem moveantur. Eodem tempore, res minus densae vel graves summoventur et ad centrum moventur. In laboratorii centrifugium quod tubis exemplariis utitur, acceleratio radialis efficit ut particula graviora ad imum tubum considunt, cum particula leviora ad summam partem consurgant.[2]

Thumb
Centrifugium supra mensa in laboratorio. Parti rotanti, rotor appellata, sunt foramina ad angulum contra verticalem fixa, quae intra canthum argenteum videntur.
Thumb
Parvum centrifugium ad proteina et alias res praecipitandas adhibitum.
Thumb
Praeconium mercatorium separatoris lactis saeculo vicensimo ineunte adhibitum.

Sunt tria centrifugiorum genera, quoque ad varias adhibitiones proprias designato. Centrifugia industrialia plerumque in fabricando et quisquiliis tractandis ad solida suspensa praecipitanda et ad liquida immiscibilia separanda adhibentur. Exemplum est separator cremi in lactariis aliquando visus. Centrifugia celeritatis amplae et ultracentrifugia, quae accelerationem valde magnam suppeditare possunt, etiam nanoparticula separant, moleculis massarum variarum non exclusis.

Magna centrifugia adhibentur ad circumiecta gravitatis vel accelerationis magnae simulanda; exempli gratia, pro exercitatione gravitatis altae gubernatoribus exploratoriis designata. Centrifugia magnitudinis mediocris in machinis lavatoriis et in nonnullis piscinis adhibentur.

Centrifugia gasii ad isotopos separandos adhibentur, ut ad fomes nucleares? pro isotopis fissilibus ditandos.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.