Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Castella-Manica (Hispanice Castilla-La Mancha) Hispaniae communitas autonoma cuius urbs capitalis Toletum est. Communitati Matritensi, Castellae et Legioni, Aragoniae, Communitati Valentianae, Regioni Murcianae, Vandalitiae et Extremadurae finitima est.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Provinciis Albasiti, Urbis Regiae, Concae, Arriacae et Toleti formatur.
Praesens communitatis Castellae-Manicae territorium historicae Castellae Novae regionis territorio correspondet, exceptis territorio in praesenti Communitatem Matritensem conformante et Albasiti provincia. Castella Nova, vicissim, nomen quod Regni Toletani substitueret fuit. Communitatis nomen ad historicam Castellae nationem, "terram castellorum" significantem, et ad regionem Manicae refert, cuius nomen, per Hispanicam vocem La Mancha, venit e Arabica voce manxa aut mansha "terram siccam" significante.
Communitas Castellae-Manicae die 15 Novembris anni 1978 orta est, constituendo se entitate praeautonomica. Sua polemica denominatio effecta est propter fortis regionalis identitatis inopiam ob provincialismos qui valde radicabantur, quamobrem ortae sunt duae regionalizatoriae tendentiae; altera Communitatis Castellanae constitutionem cuius limites ultra Montem Carpetanum essent poscens et altera Communitatis Manicensis provinciis quae hanc magnam regionem, provinciam Carolo III rege declaratam, dividunt formatae constitutionem poscens. Eius statutum autonomiae die 10 Augusti anni 1982 probatum est. Hodie Castellam-Manicam velut antiquae Coronae Castellanae terras circum magnam Manicae, centralis Communitatis nuclei, regionem geographice sitas definire possemus.
Historice, regionis Castellae Novae heres est quae circa praesens Castellano-Manicense territorium cum Communitate Matriti, provincia quae in Castella-Manica propter oeconomicas demographicasque causas denique non inclusa est, comprehendebat (Historica Castellae Novae Tabula).
Anno 1785, cum territoriali Floridablancae ordinatione, regio in provincias Concae, Arriacae, Matriti, Manicae et Toleti divisa est, dum urbes Albasiti, Cinciliae, Almansae, Iluni et Iesti (Hispanice Albacete, Chinchilla, Almansa, Hellín, et Yeste) cum suis respectivis commarcis, provinciae et regni Murciani partem facere coeperunt. Anno 1833 provinciales limites mutati sunt (provincialis Francisci Xaverii de Burgos divisio), provincia Manicae provincia Urbis Regiae substituta est, quamquam eius territorii pars provinciis Concae, Toleti et Albasiti, quoque data est, quae ultima provincia inexsistens creata cum antiquarum provinciarum Concae, Manicae et Murciae partibus et quae administrative Regioni Murciae incorporata est usque ad praesentem autonomicam configurationem; quamquam pleraque eius pars commarcae Manicensis partem faciebat, cuius provincia, anno 1869, per Prima Rem Publicam, Pactum Foederale Castellanum et Pactum Foederale Manicense obsignavit, iuxta cum aliis et cuius Deputatio, anno 1924, Communitatis Manicensis creationem promovit. Castella Nova, vicissim, antiqui Regni Toletani continuatio est quod Andalusicarum taifarum una fuit et cuius caput ab Alphonso VI Castellae anno 1085 captum est. Anno 1177 terrae Concae captae sunt et reliquae Meridionales, Campo Calatravae, Valle Alcudiae, et vico Alcarazenzi (Campus Montelli et Mons Alcarazensis) formatae, consolidata sunt, rege Alphonso VIII; hi ultimi post Proelium Navarum Tolosae, anno 1212. Ex illo puncto historia Castellae-Manicae reliqui Regni Castellani eadem est, e quo partem fecit.
Anno 1605 edita est prima libri editio qui claram hanc terram faceret, id est, Ingeniosus Patricius Dominus Quixotus a Manica, scriptus a Michaele de Cervantes Saavedra.
Castella-Manica media Paeninsula Hiberica, montium centralium Meridie sita est. Paene totam Planitiem Meridionalem occupat, et tertia communitas autonoma extensissima Hispaniae est. Suus geographicus locus strategicus suae evolutioni est. Pleraque territorii pars inter 600 et 1000 metra alta est. Duae zonae bene distinguuntur: planities et mons. Communitatis territorium dividi potest in septem hydrographicos sinus dissimiles qui sunt: Tagi, Anae, Baetis (Hispanice; Tajo, Guadiana, Guadalquivir, respective) sinus in Oceanum Atlanticum influentes et Sucronis, Taderis, Hiberi et Tirionis (Hispanice; Júcar, Segura, Ebro, Turia respective) in Mare Mediterraneum influentes.
Castellano-Manicense clima Mediterraneum est: hiemes durae et aestates calidissimae iuxta cum siccitate sunt. De facto, communitas in appellata "Hispania sicca" est. Praecipitationes irregulares sunt. Etiam thermicae oscillationes ostenduntur. Omnia haec debentur relationibus inter geographica factoria; latitudinem, levaminis dispositio et altitudinem. Annua media temperatura magna est, inter 18º et 20 °C.
Castella-Manica communitas autonoma anno 1982 cum sui Statuti Autonomiae probatione constituta est. Communitatis potestates per Iuncta Communitatum Castellae-Manicae (Hispanice; Junta de Comunidades de Castilla-La Mancha) exercentur. Iuncta a Cohortibus, Praeside et Consilio Gubernationis formatur.
Regio Castellae-Manicae dividitur in provincias quinque: Albasitum, Urbem Regiam, Concam, Arriacam et Toletum (Hispanice Albacete, Ciudad Real, Cuenca, Gudalajara et Toledo, respective). Singula provincia, vicissim, in communia (Hispanice municipios) dividitur. Tota Castella-Manica in 919 communia dividitur; 87 Albasiti, 102 Urbis Regiae, 238 Concae, 288 Arriacae et 204 Toleti.
Communia 25 cum maximo incolarum numero inferiora sunt;
Locus secundum incolarum numerum | Commune Latine | Commune Hispanice | Provincia | Incolae |
---|---|---|---|---|
1 | Albasitum | Albacete | Albasitum | 166 909 |
2 | Caesarobriga | Talavera de la Reina | Toletum | 87 763 |
3 | Arriaca | Guadalajara | Arriaca | 81 221 |
4 | Toletum | Toledo | Toletum | 80 810 |
5 | Urbs Regia | Ciudad Real | Urbs Regia | 72 208 |
6 | Conca | Cuenca | Conca | 64 600 |
7 | Portus Planus | Puertollano | Urbs Regia | 51 305 |
8 | Thymosum | Tomelloso | Urbs Regia | 37 532 |
9 | Ilunum | Hellín | Albasitum | 31 054 |
10 | Azuqueca Fenariensis | Azuqueca de Henares | Arriaca | 30 794 |
11 | Alcasarium Sancti Ioannis | Alcázar de San Juan | Urbs Regia | 30 408 |
12 | Valles Pinnarum | Valdepeñas | Urbs Regia | 30 255 |
13 | Villa Robletum | Villarrobledo | Albasitum | 26 311 |
14 | Almansa | Almansa | Albasitum | 25 591 |
15 | Egelesta | Illiescas | Toletum | 19 167 |
16 | Meleapolis | Manzanares | Urbs Regia | 19 027 |
17 | Daimellum | Daimiel | Urbs Regia | 18 389 |
18 | Solana | La Solana | Urbs Regia | 16 392 |
19 | Robda | La Roda | Albasitum | 16 034 |
20 | Taranco | Tarancón | Conca | 14 962 |
21 | Campus Chitranae | Campo de Criptana | Urbs Regia | 14 870 |
22 | Sissus | Seseña | Toletum | 13 843 |
23 | Michael Torridus | Miguelturra | Urbs Regia | 13 582 |
24 | Socuellami | Socuéllamos | Urbs Regia | 13 357 |
25 | Turriculi | Torrijos | Toletum | 12 674 |
Quamquam secundum Statutum Autonomiae commarcales divisiones velut localis entitas cum iuridica personalitate et propria locali demarcatione agnosci possunt, in praesenti commarcae (Hispanice comarcas) officialis categoriae aut politicae relevantiae non sunt. Nihilominus, diversi officiales provinciales organismi suarum provinciarum commarcalizationes fecerunt dissimilibus cum propositis; administrativis, oeconomicis et periegeticis. Etiam in Castella-Manica magnae historicae traditionis commarcae sunt quae aliquando ad unam provinciam non circumscribuntur.
Commarca Latine | Commarca Hispanice |
---|---|
Campi Ilunenses | Campos de Hellín |
Planities Albasitenses | Llanos de Albacete |
Manica Medii Sucronis | La Mancha del Júcar-Centro |
Manicella Albasitensis | Manchuela albaceteña |
Mons Hibericus-Lacinia Almansae | Monte Ibérico-Corredor de Almansa |
Iugum Alcarazense et Campus Montelli | Sierra de Alcaraz y Campo de Montiel |
Iugum Taderense | Sierra del Segura |
Commarca Latine | Commarca Hispanice |
---|---|
Campana Otobesensis | La Campana de Oropesa |
Xara | La Jara |
Manica Superior Toletana | La Mancha Alta de Toledo |
Oropedium Olcaniense | Mesa de Ocaña |
Montes Toletani | Montes de Toledo |
Sagra | La Sagra |
Iugum Sancti Vincentii | Sierra de San Vicente |
Caesarobriga | Talavera |
Toletum | Toledo |
Turriculi | Torrijos |
Oeconomicum Castellae-Manicae incrementum fuit, per ultimos viginti annos, maius reliquae Hispaniae. Ex anno 1986 ad annum 1997 mediam annuam 3,6% crevit dum Civitatis media 3% fuit. Nihilominus, impeditissimae regiones eae campo primario dedentes sunt, dum plurimam productivitatem campi secindarius et tertiarius lucrabantur. Profecto, campus agrarius e 26,7% occupationis operariorum totae ad 12,6% anno 1997 diminuit.
Vineta et pastio adhuc praecipua activitas Castellano-Manicensium communium est. Verumtamen, industria adhuc crescit, sicut industria textilis in Fonte Sicca (Hispanice; Sonseca).
Anno 2007, Castellae-Manicae regio 1 977 304 incolarum habuit, nonum locum relatum ad reliquas Hispanicas communitates occupans et 4.37 centesimas omnium civitatis incolarum repraesentans. Communitas paucum habitata est, spissitudine 24.86 incolarum pro chiliometro quadrato. Significativus Castellano-Manicensis demographiae aspectus sua distributio in omnibus communibus est. Non solum factum ut magnus communium numerus sit exstat, sed factum ut plerique incolarum numerus infimus est. Re vera, commune cum maximo incolarum numero, Albasitum solum 161 000 incolarum possidet. Reliquae communia incolarum numerum minorem quam 100 000 habent, solum sex amplius 50 000 incolarum et minus quam 100 000 habent (0,6% omnium). Inter tredecim communia habitatissima 38 centesimis regionis incolarum densatur. Castella-Manica, igitur, propter suam magnam ruralium incolarum percentationem distinguitur: anno 1996, 82.4 centesimas Castellano-Manicensium communium minus quam 2000 incolarum habebat qui ad 20.7 centesimas regionalium incolarum correspondebant.
Albasitum |
Campi Ilunenses • Planities Albasitenses • Manica Medii Sucronis • Manicella Albasitensis • Mons Hibericus-Lacinia Almansae • Iugum Alcarazense et Campus Montelli • Iugum Taderense |
---|---|
Urbs Regia |
Alcudia • Campus Calatravae • Manica Chitranae • Montes • Campus Montelli • Saltus Castulonensis |
Conca |
Alcarria Concensis • Manica Concae • Manicella Concensis • Iugum Supremum • Iugum Medium-Campicellum • Iugum Infimum |
Arriaca |
Alcarria Arriacensis • Campania Arriacensis • Regium Dominium Molinense • Iugum Arriacense |
Toletum |
Campana Otobesensis • Xara • Manica Superior Toletana • Oropedium Olcaniense • Montes Toletani • Sagra • Iugum Sancti Vincentii • Caesarobriga • Toletum • Turriculi |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.