Bubo
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bubo est genus avium plerumque nocturnarum familiae Strigidarum, inter 12 et 24 species continens, nam taxinomia etiamnunc disputatur.
Gaius Plinius Secundus haec de bubonibus avibusque similibus scripsit:[4]
Uncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae,[5] bubo, ululae.[6] omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium scio non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed traversus aufertur. Capitolii cellam ipsam intravit Sexto Palpellio Histro L. Pedanio cos.,[7] propter quod nonis Martiis urbs lustrata est eo anno.
Hae species saepe in Bubonem ponuntur:
Quibus ab aliis biologicis addendae sunt Ketupae et Scotopeliae:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.