historicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Blondus Flavius Forliviensis,[1] vulgo Biondo Flavio vel Biondo da Forlì[2] (natus anno 1392; anno 1463 mortuus) fuit rerum gestarum scriptor, inter conditores scientiae archaeologicae reputatus, atque secretarius pontificalis. Opera eius, in quibus de historia geographiaque Italiae disseruit, post mortem edita sunt.
Fori Livii natus, mense aut Novembri aut Decembri 1392, Cremonae ut videtur eruditus est, praeceptore Ioanne Balistario.[3] Veronae anno 1420 Guarinum cognovit. Mediolanum (ubi urbis nativae legatus morabat) anno 1422 ipse primus, si verbis suis credimus, Brutum librum Ciceronianum e codice Laudensi rescripsit et exemplaria manu scripta ad Guarinum Veronensem Leonardumque Iustinianum misit.[4] Secretarius meruit magistratui Veneto Francisco Barbaro(it) Vicetiae et Bergami annis 1425 et 1430, futuro duce Veneto Petro Lauredano(it) Brixiae ab 1427, annis insequentibus Dominico Capranicae episcopo Firmano cardinalique futuro et Ioanni Vitellensi(it) mercennario archiepiscopoque Florentino futuro.[5] Ab anno 1433, Romae habitans, a secretis operam dedit iuxta papam Eugenium IV quem in exsilium Ferrariam et Florentiam secutus est, deinde iuxta Nicolaum V, Callixtum III, Pium II.
Eisdem annis opera erudita Latina componebat, quorum primum brevissimumque fuit epistula, anno 1435 scripta Leonardoque Aretino dicata, quae hodie "De verbis Romanae locutionis" intitulari solet, ubi de origine sermonis vernaculi Italici queritur. Hoc opusculum, anno 1471 paucis exemplaribus proditurus, non ante 1890 rursus impressum erit. Ab anno 1439 magnum opus historicum scribere incepit, res in Italia ab anno 410 usque in 1441 gestas comprehendens, quod titulo Historiarum ab inclinatione Romanorum imperii in decades tres, in libris triginta et unum divisum, anno 1483 primum, saepe annis insequentibus editum erit. Secuta sunt duo opera topographica et archaeologica, quorum primum, titulo De Roma instaurata libri tres, anno 1446 confectum et patrono Eugenio IV dicatum, monumenta antiqua necnon templa Christiana urbis Romae enumerat: quod opus eodem volumine, quo epistula de Romana locutione, anno 1471 divulgata erit. Cui succedit Italia illustrata, videlicet enumeratio et historia regionum quattuordecim Italiae omnis, anno circiter 1453 magna parte perfectum, anno 1474 proditurum. Haec opera gemina, a Lucio Fauno versa, anno 1542 in lingua Italiana vernaculari divulgata erunt, omnium operum Blondi primi. Roma triumphans titulus est operis anno circiter 1460 confecti de institutis rei publicae et imperii Romanorum antiquorum; quod opus, papae Pio II dicatum, anno 1482 proditurum est. Eodem fere anno 1460 librum de rebus gestis Venetis composuit.
Romae anno 1463 mortuus est. Lapis in Ecclesia Sanctae Mariae in Aracoeli Romae in urbe sic memorat: BLONDO.FLAVIO.FORLIVIENSI / HISTORICO.CELEBRI.MVLTORVM / PONTIFICVM.ROMANORVM / SECRETARIO.FIDELISSIMO / BLONDI.FILII.PATRI.BENEMERENTI / VNANIMES.POSVERE. Opera eius post mortem curante filio Caspare Blondo impressa sunt. Opera principalia a "Lucio Fauno" i.e. Ioanne Tarcaniota Italiane conversa sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.