Basilica Sempronia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Basilica Sempronia fuit antiqua basilica Romae in foro Romano sita.

Historia
Basilica Sempronia anno 169 a.C.n. tertia ex quattuor basilicis temporis liberae rei publicae Romanae (Basilica Porcia 184, Basilica Aemilia 179, Basilica Opimia 121 a.C.n.) aedificata est. Titus Livius narrat eam a censore Tibero Sempronio Graccho, qui antea pecunia publica aream domus Scipionis Africani emisset, post veteres ... tabernas erectam esse.[1] De aedificii historia nihil amplius notum est; Basilica Iulia anno 54 a.C.n. Gaio Iulio Caesare auctore aedificari coepta Sempronia abrupta est.
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.