Basilica Aemilia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Basilica Aemilia
Remove ads

Basilica Aemilia fuit maxima fori Romani basilica, cuius pauca vestigia aetate nostra manent. Anno 179 a.C.n. a Marco Aemilio Lepido aedificata, saepius diruta et restituta est. Hodie nihil praeter paucas truncatas columnas superest. Maxima pars reliquiarum basilicae nunc sub terra latet neque spectari potest.

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
More information Regio:, Genus aedificii: ...
Thumb
Ruinae Basilicae Aemiliae hodie.
Remove ads

Aedificii descriptio

Cum Basilicae Porcia, Sempronia et Opimia ne vestigiis quidem supersint, Basilica Aemilia sola ex basilicis aetatis rei publicae Romanae usque ad nostram aetatem pervenit. In capite anguli Fori Romani stat. Marcus Aemilius Lepidus et Marcus Fulvius basilicam anno 179 a.C.n. aedificaverunt. Septuaginta pedes in latitudinem patebat et quattuor naves habebat.[1]

Solum marmoreum adhuc conspici potest, ubi argentarii et mercatores negotia sua exercebant. Basilica enim inter utilissima aedificia mercatoria Fori Romani numerabatur.[1]

Remove ads

Historia brevis

Aedificium primum conditum est ubi antea tabernae lanienae et argentariae stabant. Basilica prima aedificata est prope tabernas argentarias inter annos 210 a.C.n. et 195 a.C.n., quam Plautus commemorat.[2]

Basilica Fulvia-Aemilia

Marcus Aemilius Lepidus (a quo basilica nomen accepit) et Marcus Fulvius Nobilior Basilicam Aemiliam anno 179 a.C.n. condiderunt. Basilica inter curiam et Templum Faustinae sita erat. Post mortem Marci Fulvii Nobilioris, Marcus Aemilius Lepidus basilicam perfecit, quam postea complures gentis Aemiliae sodales refecerunt. Anno 78 a.C.n. consul M. Aemilius Lepidus basilicam imaginibus maiorum ornavit. Post annum 54 a.C.n. basilica saepe Basilica Paulli appellabatur.[2][3]

Basilica Paulli

Post incendium anni 14 a.C.n., Augustus et amicus eius Paullus aedificium restituerunt. Tunc tabernae et porticus renovatae sunt. Plinius Maior Basilicam Aemiliam una cum Foro Augusti et templo Pacis inter tria pulcherrima orbis terrarum aedificia numeravit.[2]

Fontes

Notae

Bibliographia

Loading content...

Nexus externi

Loading content...
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads