From Wikipedia, the free encyclopedia
Atia (mortua 43 a.C.n.) fuit filia M. Atii Balbi et Iuliae, sororis C. Caesaris dictatoris futuri. C. Octavio nupsit, qui ex ea genuit filiam Octaviam filiumque Gaium Octavium, imperatorem Augustum futurum. Marito mortuo Atia L. Marcio Philippo nupsit. Ipso filio consule (inter Augustum et Novembrem) obiit atque funere publico honorata est[1].
Gens Atia Aricia oriunda erat[2]. Pater Atiae, Marcus Atius Balbus vir praetorius a Cicerone[3] dicitur. Nihilominus Marcus Antonius ceterique adversarii Augusto maternam originem humilem exprobrare solebant[4].
Inter omina imperii Augusti somnia quaedam Atiae referuntur. Nam paulo ante partum dormienti ei intestina sua visa sunt usque ad caelum efferri atque super orbem terrarum explicari. Item cum quadam nocte intra templum Apollinis obdormisset et somniasset serpentem ad sese inrepsisse et paulo post recessisse, postque novem menses Augustus natus esset, Apollo ipse eum genuisse a quibusdam credebatur[5]. Quae omnia an fide digna sint, benignus lector viderit. Certe post rem actam excogitata vel saltem aucta esse potuerunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.