From Wikipedia, the free encyclopedia
Ascidiacea sunt classis subphyli invertebratorum urochordatorum marinorum sacco similium, quae vescuntur percolando. Eis est dura tunica exterior ex tunicino? polysaccharido facta, contra alia urochordata, quibus est tunica minus rigida.
Ascidiacea omnem per orbem terrarum habitant, commune in aquis humilibus salinitatis plus quam 2.5%. Thaliacea et Larvacea libere natant sicut plankton, sed ascidiacea sunt animalia sessilia, quae ad substratum sicut saxa et testae recte adfixa vivunt.
Sunt plus quam 2300 specierum ascidiaceorum, in et tribus varietatibus praecipuis: ascidiacea solitaria, ascidiacea socialia (quae communia fasciculata faciunt, fundamentis inter se adfixis), et ascidiacea composita (quae in multis singulis parvis consistunt, unoquoque zooidum appellato), colonias ad nonnulla metra in diametro conformantia.
Ascidiacea aqua per siphones orales recepta vescuntur. Aqua os et pharyngem intrat, per branchias (etiam stigmata pharyngealia appellatas) muco tectas in cameram aquosam atrium appellatam perfluit, et per siphonem atrialem effluit.
Varia ascidiacea pro cibo sunt. Halocynthia roretzi in Iaponia (hoya, maboya) et Corea (meongge) exculta est; esa cruda, a Lonely Planet sic describitur: "laticem in ammonia tinctum sapit." Sapor proprius ad alcohol non saturatum, cynthiaol appellatum, attribuitur.
Agujjim, Coreanum piscium stew,? Styelam clavam urochordatum plerumque translaticie continet.[1] Secundum LA Weekly, "eae in regionibus Coreanis revera coluntur, et bibimbap urochordatum est cibus proprius insulae Geojae-do, non procul a Masan."
Eduntur Microcosmus sabatieri et aliquae species similes ex Mari Mediterraneo in Francia (figue de mer, violet), Italia (limone di mare, uova di mare), Graecia (fouska, φούσκα). In Graecia, crudi cum limone vel in acetariis cum oleo, limone, et apio consumuntur.
Pyura chilensis (Hispanice: piure) est pro cibo in Chilia, cruda vel in stews? cibi marini sicut bouillabaisse cocta.
Pyura stolonifera in Australia cunjevoi appellatur. Hoc animal olim fuit pro cibo Aboriginum hominum qui circa Sinu Botanico (Botany Bay) habitabant, sed nunc praecipue pro esca piscatoria adhibetur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ascidiacea spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.