From Wikipedia, the free encyclopedia
Antiochīa vel Antiochēa (Turcice Antakya), plenius Antiochia ad Orontem (Graece Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου) sive Magna Antiochia (Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη), est municipium Turciae. Centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a Syria.
Gestio
Geographia
Antiochia condita est anno 300 a.C.n. a Seleuco I rege partium Asiaticarum regni illius, quod Alexander Magnus sibi comparaverat. Qui urbi nomen patris sui indidit[1]. Postea Antiochia urbs et caput regni erat.
Quae urbs sub dicionem populi Romani redacta (64 a.C.n.) opulentissima erat omnium provinciarum ad orientem solem spectantium. Caput provinciae Syriae fuit et primo secundoque saeculo divitiis et magnitudine tertium locum in imperio Romano obtinebat, post ipsam Romam et Alexandriam[2]. Antiochiae nati sunt homines praeclari Libanius rhetor, Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, Iohannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus.
Antiochiae primum fideles novae religionis, cum Iesum Christum pro deo haberent, appellati sunt Christiani.[3]
Tres patriarchati locum praecipuum primum habuerunt in ecclesia Christiana: Antiochenus, Romanus (papa), et Alexandrinus. Antiochia etiam vocata erat Theoupolis aliquo tempore saeculo sexto.
Anno 526, terraemotus maximus urbem diruit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.