Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Algorithmus[1] in mathematica et informatica est finita praeceptorum durorum series quae ad classem certorum problematum datorum solvendam aut ad computationes efficiendas usitate adhibetur,[2] plerumque pro elementis calculationum et rationum datorum exsequendis. Algorithmi impeditiores deductiones automatarias[3] efficere possunt, atque examina mathematica et logica ad exsecutionem codicum per vias varias[4] deducendam adhibere possunt, proprietatibus humanis ad machinas describendas modis metaphoricis iam ab Alano Turing vocabulis memoria, investigatio (Anglice search), et stimulus explicatis utens.[5]
Algorithmi nomen haud est aliud ac Arabicum al-Ḫwarizmi (الخوارزمي) in Latinum conversum, nomen proprium cuiusdam mathematici et astronomi ex Persia exorti. Qui anno circiter 825 librum (nunc deperditum) scripsit de usu numerorum Indicorum, quos nunc numeros Arabicos appellamus. Hoc opus, anno 1143 ab Adelardo Bathensi aut Roberto Castrensi versum Latine (cui versioni Balthasar Boncompagni anno 1857 titulum Algoritmi de numero Indorum dedit), apud Europaeos notitiam et usum numerorum Arabicorum introduxit. Nomen auctoris Latinum tamen mox pro nomine ipsius rationis computandi ab eo descriptae habitum est. Recentior eius nominis usus cum th scripto fortasse attribuendus est ad suspicionem falsam cognationis cum nomine Graeco ἀριθμός (arithmos), i.e. 'numerus'.[6][7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.