From Wikipedia, the free encyclopedia
Alexius Michaelis filius (Russice Алексей Михайлович, tr. Aleksej Michajlovič), cognomine Clementissimus (Russice Тишайший, tr. Tišajšij), natus Moscuae die 19 Martii (29 Martii secundum Calendarium Gregorianum) 1629, mortuus ibidem die 29 Ianuarii (8 Februarii Calendarii Gregoriani) 1676, erat tzar Russicus[1] ab anno 1645, monarcha secundus e domo Romanovia.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Pro tempore suo bene educatus, tzar Alexius ipse documenta legebat, multa decreta magni valoris scripsit aut correxit, etiam fuit primus tzarum Russicorum, suo manu decreta regia subscribens. Praeterea, in militiis multis (ad Smolenscum, Vilnam, Rigam etc.) participavit atque ad res diplomaticas animadversionem magnam dedit. Propter bellum Russo-Polonico annorum 1654–1667, terrae Ucrainae (cum Kiovia) inclusae sunt in regnum Russicum, nonnullae urbes (e.g. Smolenscum) terraeque recuperitae sunt.
Tempore regiminis Alexii perfectae sunt reformae nonnullae (inter alia, mutationes certae in Ecclesia Orthodoxa Russica, quae ad schisma in illa duxerunt).
Alexius Michaelis filius industriam et mercaturam in Russia sustinebat. Statuli de teloneo (anno 1653) et commercio (anno 1667), in Russia accepti, ad evolutionem mercaturae internae externaeque Russicae contribuerunt. Expilatio agricolarum tamen crevit. Idcirco tempore regiminis tzaris Alexii rebelliones multae acciderunt, quarum maxima erat illa, cuius dux Stephanus Razin fuit.
Tzar Alexius bis uxores duxit et liberos sedecim genuit. E prima uxore, Maria Miloslavskaja, habuit filios Theodorum et Ioannem (tzares futuros) atque filiam Sophiam (administratricem Russicam futuram). Filius Alexii ex uxore eius secunda, Natalia Naryškina, fuit Petrus I, primus imperator Russicus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.