Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Albertus Franciscus Augustus Carolus Emmanuel de Saxonia-Coburgo-Gota (natus die 26 Augusti 1819 in Palatio Rosenau, Rödental apud Coburgum, mortuus die 14 Decembris 1861 in Arce Windesoriensi) nobilis Germanicus et maritus Victoriae Britanniarum reginae fuit.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Filius secundus ducis Ernesti de Saxonia-Coburgo-Gota ex anno 1837 Bonnae rebus politicis atque historiae studebat. Consilium de Victoria ductitanda, quam Albertus itinerans mense Maio 1836 prima vice vidit, in principio proposuerat Leopoldus I (rex Belgarum). Vere nuptiis post iter Italicum et visitationem Angliae alteram autumno anni 1839 appropinquatum est: sponsalia die 15 Octobris erant et confarreatio die 10 Februarii 1840 Londinii celebrata est. Princeps et civitatem Britannicam et emeritorium triginta milium librarum quotannis spargendarum recepit; insuper Albertus eques Ordinis Garteriani, magister grandis Ordinis Balneorum, campi marescallus declaratus est. Anno autem 1857 ei titulus Socii maiestatis regiae concessus est, qui Anglice »Prince Consort of Her most gracious Majesty«. Concilio a secretis admissionem adeptus est necnon omni aditui a regina ministris dato interesse licuit. Etiam de cunctis litteris officialibus maioris momenti semper certior fiebat.
Propositum ducis de Wellington, ut Albertus copiarum imperator summus fieret, anno 1850 ab Alberto ipso recusatus est. Qui timuit, ne consiliarii regii munus deponere deberet. Duce mortuo utique in exercitu Britannico emendando operam dabat. Interdum id reprehensum est, e.g. anno 1854 benevolentia nimia erga Russos principi imputata.
Omnino coram publico se a politicis retinebat; clam autem politicam imperii sollerter agebat. Scientiarum artiumque peritia ab omnibus honorata atque laudata est. Universitatis Cantabrigiensis cancellarius inde ab anno 1847 fuit, quo in officio multum meruit. Albertus operam navabat, ut expositio mundana anno 1852 Londinii celebraretur. Scholas pauperum atque fabricas pro scelestis iuvenilibus curabat et habitationes pro familiis miseris construi iussit. Quaestui quoque favebat necnon agriculturae modernae: latifundium Windesoriae situm in terris colendis atque in pecore alendo omnibus exemplo esset.
Cum maritus reginae typho laborans naturae concessisset, tristitia publica non assimulata regebat; tunc vidua regina se a multis officiis publicis non necessariis abstinere coepit. Monumenta atque instituta multa memoriam principis perhibebant et perhibent. Orationes eius collectae sunt ibi: »Addresses delivered on different public occasions by H. R. H. Prince Albert« (Londinii 1857) et »The principal speeches and addresses of H. R. H. the Prince Consort« (cum notis reginae; Londinii 1862).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Albertum de Gota spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.