Iguvium[1] fuit urbs Umbrorum antiquorum imo colli Ingino montis adplicata in superiore valle Tiberis. Quae urbs aetate Byzantina Eugubium[2] appellabatur, unde nomen hodiernum Gubbio.[3] Urbani Iguvini[4] sive Iguvinates[5] appellantur.

Quick Facts
Wikidata Iguvium
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Iguvium: insigne
Civitas: Italia
Locus:
Numerus incolarum: 30 479
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Gubbio

Gestio

Procuratio superior: Provincia Perusina

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Wertheim, Thann, Salona ad Provincia, Viterbium, Nola, Godmanchester, Szentendre, Jessup

Tabula aut despectus

Thumb
Iguvium: situs
Close
Thumb
Ex monte Ingino despectus in urbem
Thumb
Eugubium: Palazzo dei Consoli
Thumb
Ecclesia Sancti Ioannis

De Iguvio antiquo

Iguvii origo perquam vetus est, nam montes urbi imminentes iam aenea aetate a populis tenebantur.[6] Iam ante Romanos Iguvium urbs opulenta erat. Proprios cudebat nummos (IKVVINI, IKVVINS).[7] Post annum 268 a.C.n. facta est civitas foederata.[8] Anno 167 a.C.n. Gentius, rex Illyriorum, illuc in custodiam cum liberis abductus est.[9] Post bellum sociale erat municipium, tribus Clustumina. In bello civili a Caesare occupatum.[10] Sub Augusto Iguvium in campum sub Ingino montis radicibus translatum est urbanis restitutis structuris. Quo facto nunc Iguvium, cum via Flaminia praeteriretur, ad perniciem delabebatur.

De Eugubio hodierno

Eugubium hodiernum est municipium circiter 32490 incolarum, in regione Umbria ac in provincia Perusina situm.

Cives notabiles

Aedificia egregia

  • Ecclesia Cathedralis S.S. Mariani et Iacobi
  • Palatium consularis
  • Ecclesia Sancti Ioanni

Ecclesia Catholica Romana

Eugubium est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis est Dioecesis Eugubina.

Fractiones

Belardello, Bellugello, Belvedere, Birello, Biscina, Borgo Torre, Branca, Caibelli, Caicambiucci, Caimariotti, Camporeggiano, Canalecce, Carbonesca, Carestello, Carpiano, Casacce, Casamorcia, Casanova di Torre, Case Colle, Case Fontarcano, Case Mocaiana, Case Monteleto, Case Santa Maria Maddalena, Case Sant'Erasmo, Case Vignoli, Cima San Benedetto, Cipolleto, Colombara, Colonnata, Colpalombo, Corraduccio, Decima, Febino Casacce, Ferratelle, Fontanelle, Fonte Cese, Fonte della Salsa, Ghigiano, Goregge, Intonacato Basso, Lastreto, Le Trosciacce, Loreto Basso, Madonna del Ponte, Mengara, Mocaiana, Molino di Camporeggiano, Montanaldo, Monteleto, Montelovesco, Monteluiano, Morena, Murcie, Nerbisci, Nogna, Padule, Padule - San Marco, Palazzaccio, Petazzano, Petroia, Piaggiola, Pian Grande, Piccola Piaggiola, Pieve di Agnano, Pisciano, Ponte D'Assi, Raggio, Raggioli, Ritirata, Salia, Salia Parrocchia, San Bartolo, San Bartolomeo, San Bartolomeo di Burano, San Benedetto Vecchio, Santa Maria di Burano, San Cristoforo Basso, San Marco, San Martino in Colle, Santa Cristina, Santa Margherita di Burano, Sant'Ubaldo, San Vittorino, Scritto, Semonte, Serrabrunamonti, Sorbo, Spaccio Monteluiano, Spada, Stazione di Camporeggiano, Stazione di Padule, Torre Calzolari, Torre dell'Olmo, Valdichiascio, Vallingegno, Venata, Vignoli, Villamagna, Zangolo, Zappacenere.

Loci

  • Mons Julianum, Monteluiano
  • Biscina,
  • Padule-San Marco

Municipia finitima

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.