Antonius Iosephus "Adolphus" Sax (Francogallice Antoine-Joseph "Adolphe" Sax, natus Dionanti die 6 Novembris 1814; mortuus Lutetiae die 7 Februarii 1894) fuit musicorum instrumentorum artifex et inventor Belgicus.
Vita
Adolphus filius Caroli Iosephi Sax rectoris officinae instrumentorum musicorum Bruxellis in urbe Belgica ab anno 1835 vixit. Iam a pueritia tibia et clarineto canere didicerat,? sed maxime innotuit inventis instrumentis inflatilibus, quorum notissimum est saxophonum, quod omnino in octo magnitudines figuravit. Cuius instrumenti diplomam inventionis Francicam anno 1846 adeptus est. Anno 1857, praeceptor saxophoni apud Conservatorium Parisiense factus est.
Honores
Adolphus Sax miles ordinis Coronae Quercus regis Nederlandiae fuit.[1]
3534 Sax, asteroides systematis solaris anno 1936 repertus, nomen in eius honorem recepit.
Bibliographia
Notae
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.