Acacia est fruticum arborumque genus, quod ad subfamiliam Mimosoidearum familiae Fabacearum pertinet, primum ex Africa a Linnaeo anno 1773 descriptum. Nomen e Graeco ἀκίς 'acies' deducitur, cum typus generis, Acacia nilotica ex Aegypto, spinas habeat.[2] Acaciae caules, plerumque spinosi, valvulos ferunt, et folia succusque magnam tanninorum copiam continere solent.
Ordo : Fabales
Familia : Fabaceae
Subfamilia : Mimosoideae
Tribus : Acacieae
Genus : Acacia
Mill.,[1]
Sunt in omni terrarum orbi circa 1300 Acaciarum species, quarum circa 960 in Australia endemicae inveniuntur, reliquis in tropicis et calidis temperatis hemisphaeiorum Septentrionalis et Australis regionibus, Africam, Americam Septentrionalem Meridionalemque, Asiam meridionalem, et Europam complectentibus.
Classificatio
Genus Acacia ut videtur non est monophyleticum. Haec inventio genus Acaciam in quinque nova genera (in Indice specierum Acaciarum discepta) scidit. Nomen acaciae ad species generis Robiniae vulgo sed falso adhibetur, quae etiam ad Fabaceas pertinent. Robinia pseudoacacia, species Americana Anglice black locust appellata, acacia falsa (Anglice false acacia) in cultu Britanniarum Regni aliquando appellatur.
Distributio geographica
Australissimae generis species sunt A. dealbata, A. longifolia, A. mearnsii, et A. melanoxylon, quae ad 43°30' M in Tasmania attingit, dum A. caven eandem latitudinem in Chubut Provincia septentrio-orientali Argentinae paene attingit. Species Australianae Anglice wattles ferme appellantur; species Africanae Americanaeque, acacias.
A. albida, A. tortilis, et A. iraqensis in deserto Paeninsulae Sinaiensis et valle Fluminis Iordanis incultae inveniuntur.
Descriptio
Folia plerumque sunt pinnata multiplicia. In aliquibus autem speciebus, praecipue in speciebus Australianis Pacificisque, foliola supprimuntur, et petioli sunt complanati ut pro foliis sint; hae structurae phyllodia dicuntur.
Floribus, parvis, sunt quinque parvula petala, a staminibus longis paene celata, in densis fasciculis globosis cylindraceisve disposita; in plurimis speciebus sunt flavi cremeive, in aliquibus albida, etiam purpurea (A. purpureapetala) vel rubra (A. leprosa, cultivarietate 'Scarlet Blaze').
Plantae spinas saepe ferunt, praecipue species quae in regionibus aridis crescuntur. Spinae aliquando ramos exprimunt qui breves, duros, et pungentes fiunt, vel aliquando stipulas. A. armata Anglice est kangaroo-thorn Australiae et A. erioloba est camelthorn Africae.
Pinacotheca diagnostica
Flores
- Acacia aneura
- Acacia catechu
- Acacia baileyana
- Acacia berlandieri
- Acacia confusa
- Acacia covenyi
- Acacia dealbata
- Acacia denticulosa
- Acacia drummodii
- Acacia heterophylla
- Acacia longifolia
- Acacia saligna Side Turciae
- Acacia schinoides, Australian National Botanic Gardens
Cortex
- Acacia aneura
- Acacia auriculiformis
- Acacia berlandieri
- Acacia collinsii
- Acacia confusa, in Havaiis
- Acacia dealbata
- Acacia decurrens
- Acacia erioloba
- Acacia estrophiolata
- Acacia greggii
- Acacia heterophylla
Folia
- Acacia catechu
- Acacia collinsii
- Acacia concinna
- Acacia denticulosa
- Acacia karroo
- Acacia leprosa
Legumina
- Acacia aneura
- Acacia catechu
- Acacia confusa
- Acacia constricta
- Acacia dealbata
- Acacia heterophylla
- Acacia melanoxylon
- Acacia sp., specimen in museo curatum
Semina
- Acacia baileyana
- Acacia berlandieri
- Acacia confusa
- Acacia constricta
- Acacia cyclops
- Acacia dealbata
- Acacia decurrens
- Acacia farnesiana
- Acacia greggii
- Acacia longifolia
- Acacia mearnsii
- Acacia melanoxylon
- Acacia pycnantha
- Acacia rigidula
- Acacia tortuosa
Spinae
- Acacia drepanolobium, specimen in museo curatum
- Acacia catechu
- Acacia collinsii
- Acacia cornigera
- Acacia farnesiana var. farnesiana
Arbor
- Acacia aneura
- Acacia berlandieri
- Acacia confusa
- Acacia dealbata
- Acacia heterophylla
- Acacia koa
- Acacia leprosa
Lignum
- Acacia koa
- Acacia heterophylla
- Acacia schaffneri
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.