Abrahamus Gorlaeus (vulgo Abraham van Goorle), natus Antverpiae anno 1549, mortuus Delphis Batavorum 11 octobris 1608, fuit studiosus rerum antiquarum collector, in primis numismatum Romanorum et gemmarum incisarum aut nonnumquam excisarum quas Romani antiqui anulis inserebant sigillandi gratia. Haec dactyliotheca mortuo Gorlaeo ab Anglorum rege Iacobo I empta est, qui filio Cambriae principi eam donavit. In Flandria natus in provincias foederatas et reformatas migrare maluit et anno 1595 Delfi consedit. Hac sententia utebatur quam in frontispiciis legimus ː "Virtus nobilitat".
Nonnulli aequales, inter quos Nicolaum Perescium nominare licet, Gorlaeo litterarum Latinarum imperitiam obiecerunt. Certe libri quos reliquit chalcographis pulcherrimis abundant, longis commentariis vero carent ː
1601 ː Dactyliotheca seu annulorum sigillarium quorum apud priscos tam Graecos quam Romanos usus..., sine loco, sive Antverpiae[1] sive Lugduni Batavorum sive Delphis Batavorum (ubi epistula dedicatoria scripta est) excusa est. Tabulae in duas partes divisae sunt ː 196 anuli (cum gemmis) et 148 gemmae (sine anulis), quam priorem partem tantum sui collectanei fuisse adfirmabat auctor. Certe numquam antea tantus numerus gemmarum huius generis in unum coactus erat. Amici Gorlaei poemata in eius honorem ad hanc editionem condidere, qui fuerunt Iosephus Iustus Scaliger, Daniel Heinsius, Hugo Grotius... Praeter epistulam dedicatoriam et breve praeloquium (16 paginae) quo historiam quandam usus anulorum e veterum scriptis concinnabat, hic liber tabulis aenearum iconum constat. Itaque anno 1695Iacobus Gronovius editionem auctiorem suis commentariis ornatam curavit quae optima habetur[2]. Multae aliae editiones fuere et interim (iam anno 1609 Antverpiae cum Pomponio Gaurico) et postea.
1607 ː Thesaurus numismatum Romanorum. Sive numi aurei, argentei, aerei ad familias Romanas spectantes usque ad obitum Augusti. Accesserunt typi eorundem numorum quos Fulvius Ursinus omisit aut aliter edidit. Lugduni Batavorum, ex officina typographica Henrici ab Haestens. Dum nummos cimeliarchii sui enumerat Paralipomena, hoc est addenda, edere volebat optimo nummorum reipublicae Romanae thesauro a Fulvio Ursino anno 1577 Romae edito et Familiae Romanae...[4] inscripto quia per nomina gentilitia digestus erat. Quem ordinem servavit Gorlaeus ː omnibus nummis succinctas figurarum descriptiones enumerabat transcripto titulo et indicato metallo , delineanda vero et aeri incidenda illa numismata tantum curavit quae apud Ursinum deerant (44 iconum tabulae). Nec dubitavit nonnullos nummos novicios a scalptoribus sedecimi saeculi in Italia effictos inserere, quia ad magnas figuras historicas spectabant ut Gaium Marium et Horatium Coclitem[5]. Quod merito reprehendit Scaligerus atque postea Carolus Patinus. Nonnullos nummos adhuc ineditos quidem addidit, plerumque tamen varietates numismatum iam a Fulvio Ursino publicatorum ediditː primus enim animum ad parva symbola aliaque signa (litteras alphabeticas aut numerales), quae 'parerga' appellabat, advertit quibus in nonnullis emissionibus formae distinguebantur (quae permulta sunt exempli gratia apud gentem Calpurniam). Hac signorum ratione triumviri monetales et post eos numismatistae hodierni numerum cusorum nummorum aestimare poterant. In quo studio non fuerunt septimo decimo saeculo numismatistae qui Gorlaeum sequerentur aut saltem laudarent[6]; contra vicesimo saeculo M. Crawford[7] numerum formarum ad unamquamque emissionem aestimare conabatur. Primus quoque nummos 'incusos' dictos quos possidebat publicavit ː hi nummi eandem figuram ex utraque parte praebent, ex altera parte expressam, ex altera impressam vel cavam. Quod accidebat cum prior nummus cuneo monetario adhaeserat. Ideo non nummi sui generis erant sed res curiosae et rarae[8]. Hoc quoque in Gorlaeo laudandum quod quamvis Flandri ac velut populares sui fuerint Hubertus Goltzius et Marcus Laurinus, tamen Fastos Magistratuum (1566)[9], in quibus Goltzius multa numismata fictitia ad rempublicam Romanam pertinentia ediderat, omnino praetermisit atque auctoritatem unius Fulvii Ursini secutus est[10].
Siquidem Dactyliotheca late divulgata est, Thesauro numismatum Romanorum fortuna contraria obvenit. Carolus Patinus qui anno 1663 auctiorem editionem Familiarum Romanarum Fulvii Ursini publicavit Gorlaeum ne memorabat quidem inter scriptores de re nummaria et tamquam novos et ineditos adhuc nummos quos ille ediderat ipse notabat. Paucorum numismatistarum qui Gorlaeum memorarunt iudicia severa fuere. Nam Ludovicus Savotus non operae pretium fuisse tam parvi momenti additamentum ad Ursinum arbitrabatur[11], quocum Carolus Patinus anno 1672 his verbis consentiebat ː "utinam eius momenti nummis tantum incubuisset quibus historia resarciri atque illustrari posset[12]." Anselmus Banduri anno 1718 in Bibliotheca nummaria paulo indulgentior erat sed commentariorum absentiam maxime desiderabat ː descriptiones continet nullis vel ad historiam vel ad nummorum typos observationibus intertextas[13]. Etenim tum numismatum antiquorum pretium historica figurarum dignitate metiri oportere aetimabant.
Quod ipse fatebatur ː Illud vero pro nostra ingenuitate non est dissimulandum ː esse in his paucos aliquot numos novitios quos cum quia ad exemplum priscorum a praestantissimis Italiae artificibus expressi sunt, tum quia ad historiam magnopere faciunt vicemque supplent meliorum quos non habemus visum fuit aliorum quoque ordinibus inserere Cf IM Simon 183-184.
Fastos magistratuum et triumphorum romanorum ab Urbe condita ad Augusti obitum, ex antiquis tam numismatum quam marmorum monumentis restitutos... Hubertus Goltzius dedicavitHic legere potes
Discours sur les médalles antiques, 1627 p.344 ː il y a si peu de chose à dire sur la plupart de celles de Gorlaeus d'avec celles de Fulvius que la diversité ne mérite pas le plus souvent qu'on en fasse état.
David Jaffé, "Aspects of Gem Collecting in the Early Seventeenth Century, Nicolas-Claude Peiresc and Lelio Pasqualini", The Burlington Magazine 1993(1079): 103-120.