taxon From Wikipedia, the free encyclopedia
Zygoptera sunt unus ex binis subordinibus insectorum ordinis Odonatorum. Anisopteris, insectis alius ordinis odonatorum, similes sunt, quamquam minora, corporibus tenuioribus, et multae species requiescentes alas iuxta corpus plicant, anisopteris enim dissimilia, quae alas procul a corpore tollunt. Zygoptera, grex antiquus, ex Permiano inferiori aut antea orta sunt, et in omne mundi continente praeter Antarcticam inveniuntur.
Omnia zygoptera sunt praedatores: ambo nymphae et adulti insectis aliisque invertebratis vescuntur. Nymphae aquaticae sunt, atque variae species in variis circumiectis aquaticis habitant, plerumque in paludibus acidicis, stagnis, lacubus, fluminibus.
Enodatio molecularis anno 2013 confirmavit plurimas familias traditionales esse monophleticas, sed amphipterygidas, megapodagrionidas, et protoneuridas esse paraphyleticas et iterum ordinandas. Protoneuridae ipsae ex sex cladis et quinque familiis componuntur. Duodecim exstantes familae traditionales ad tempus sic ordinantur (tribus familiis paraphyleticis celatis, multisque singulis iam incertis):[1]
Zygoptera |
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Classificatio traditionalis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.